|
LIBER GENESIS
1 1 In principio creavit Deus cae lum et terram. 2 Terra
autem erat inanis et vacua, et tenebrae super faciem abyssi, et spiritus
Dei ferebatur super aquas. 3 Dixitque Deus: Fiat lux . Et facta est
lux. 4 Et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit Deus lucem ac
tenebras. 5 Appellavitque Deus lucem Diem et tenebras Noctem.
Factumque est vespere et mane, dies unus. 6 Dixit quoque Deus: Fiat
firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis . 7 Et fecit
Deus firmamentum divisitque aquas, quae erant sub firmamento, ab his, quae
erant super firmamentum. Et factum est ita. 8 Vocavitque Deus
firmamentum Caelum. Et factum est vespere et mane, dies secundus. 9
Dixit vero Deus: Congregentur aquae, quae sub caelo sunt, in locum unum,
et appareat arida . Factumque est ita. 10 Et vocavit Deus aridam
Terram congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod
esset bonum. 11 Et ait Deus: Germinet terra herbam virentem et
herbam facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus
suum, cuius semen in semetipso sit super terram . Et factum est ita.
12 Et protulit terra herbam virentem et herbam afferentem semen iuxta
genus suum lignumque faciens fructum, qui habet in semetipso sementem
secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum. 13 Et factum
est vespere et mane, dies tertius. 14 Dixit autem Deus: Fiant
luminaria in firmamento caeli, ut dividant diem ac noctem et sint in signa
et tempora et dies et annos, 15 ut luceant in firmamento caeli et
illuminent terram. Et factum est ita. 16 Fecitque Deus duo magna
luminaria: luminare maius, ut praeesset diei, et luminare minus, ut
praeesset nocti, et stellas. 17 Et posuit eas Deus in firmamento
caeli, ut lucerent super terram 18 et praeessent diei ac nocti et
dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum. 19 Et
factum est vespere et mane, dies quartus. 20 Dixit etiam Deus:
Pullulent aquae reptile animae viventis, et volatile volet super terram
sub firmamento caeli . 21 Creavitque Deus cete grandia et omnem
animam viventem atque motabilem, quam pullulant aquae secundum species
suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset
bonum; 22 benedixitque eis Deus dicens: Crescite et multiplicamini
et replete aquas maris, avesque multiplicentur super terram . 23 Et
factum est vespere et mane, dies quintus. 24 Dixit quoque Deus:
Producat terra animam viventem in genere suo, iumenta et reptilia et
bestias terrae secundum species suas . Factumque est ita. 25 Et fecit
Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta secundum species suas et
omne reptile terrae in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum. 26
Et ait Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et
praesint piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque
terrae omnique reptili, quod movetur in terra . 27 Et creavit Deus
hominem ad imaginem suam; ad imaginem Dei creavit illum; masculum et
feminam creavit eos. 28 Benedixitque illis Deus et ait illis Deus:
Crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini
piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus, quae
moventur super terram . 29 Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem
herbam afferentem semen super terram et universa ligna, quae habent in
semetipsis fructum ligni portantem sementem, ut sint vobis in escam 30
et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis, quae
moventur in terra et in quibus est anima vivens, omnem herbam virentem ad
vescendum . Et factum est ita. 31 Viditque Deus cuncta, quae fecit,
et ecce erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies
sextus.
2 1 Igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis exercitus eorum.
2 Complevitque Deus die septimo opus suum, quod fecerat, et requievit
die septimo ab universo opere, quod patrarat. 3 Et benedixit Deus diei
septimo et sanctificavit illum, quia in ipso requieverat ab omni opere
suo, quod creavit Deus, ut faceret. 4 Istae sunt generationes caeli et
terrae, quando creata sunt. In die quo fecit Dominus Deus terram et
caelum 5 omne virgultum agri, antequam oriretur in terra,
omnisque herba regionis, priusquam germinaret; non enim pluerat Dominus
Deus super terram, et homo non erat, qui operaretur humum, 6 sed fons
ascendebat e terra irrigans universam superficiem terrae 7 tunc
formavit Dominus Deus hominem pulverem de humo et inspiravit in nares eius
spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem. 8 Et plantavit
Dominus Deus paradisum in Eden ad orientem, in quo posuit hominem, quem
formaverat. 9 Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum
visu et ad vescendum suave, lignum etiam vitae in medio paradisi lignumque
scientiae boni et mali. 10 Et fluvius egrediebatur ex Eden ad
irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quattuor capita. 11 Nomen uni
Phison: ipse est, qui circuit omnem terram Hevila, ubi est aurum; 12
et aurum terrae illius optimum est; ibi invenitur bdellium et lapis
onychinus. 13 Et nomen fluvio secundo Geon: ipse est, qui circuit
omnem terram Aethiopiae. 14 Nomen vero fluminis tertii Tigris: ipse
vadit ad orientem Assyriae. Fluvius autem quartus ipse est
Euphrates. 15 Tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso
Eden, ut operaretur et custodiret illum; 16 praecepitque Dominus Deus
homini dicens: Ex omni ligno paradisi comede; 17 de ligno autem
scientiae boni et mali ne comedas; in quocumque enim die comederis ex eo,
morte morieris . 18 Dixit quoque Dominus Deus: Non est bonum esse
hominem solum; faciam ei adiutorium simile sui . 19 Formatis igitur
Dominus Deus de humo cunctis animantibus agri et universis volatilibus
caeli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea; omne enim, quod
vocavit Adam animae viventis, ipsum est nomen eius. 20 Appellavitque
Adam nominibus suis cuncta pecora et universa volatilia caeli et omnes
bestias agri; Adae vero non inveniebatur adiutor similis eius. 21
Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam. Cumque obdormisset, tulit unam
de costis eius et replevit carnem pro ea; 22 et aedificavit Dominus
Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem et adduxit eam ad Adam.
23 Dixitque Adam: Haec nunc os ex ossibus meis et caro de
carne mea! Haec vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est haec
. 24 Quam ob rem relinquet vir patrem suum et matrem et adhaerebit
uxori suae; et erunt in carnem unam. 25 Erant autem uterque nudi, Adam
scilicet et uxor eius, et non erubescebant.
3 1 Et serpens erat callidior cunctis animantibus agri, quae
fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: Verene praecepit vobis
Deus, ut non comederetis de omni ligno paradisi? . 2 Cui respondit
mulier: De fructu lignorum, quae sunt in paradiso, vescimur; 3 de
fructu vero ligni, quod est in medio paradisi, praecepit nobis Deus, ne
comederemus et ne tangeremus illud, ne moriamur . 4 Dixit autem
serpens ad mulierem: Nequaquam morte moriemini! 5 Scit enim Deus
quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et
eritis sicut Deus scientes bonum et malum . 6 Vidit igitur mulier quod
bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis et desiderabile esset
lignum ad intellegendum; et tulit de fructu illius et comedit deditque
etiam viro suo secum, qui comedit. 7 Et aperti sunt oculi amborum.
Cumque cognovissent esse se nudos, consuerunt folia ficus et fecerunt sibi
perizomata. 8 Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in
paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor eius a facie
Domini Dei in medio ligni paradisi. 9 Vocavitque Dominus Deus Adam et
dixit ei: Ubi es? . 10 Qui ait: Vocem tuam audivi in paradiso et
timui eo quod nudus essem et abscondi me . 11 Cui dixit: Quis enim
indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno, de quo tibi
praeceperam, ne comederes, comedisti? . 12 Dixitque Adam: Mulier, quam
dedisti sociam mihi, ipsa dedit mihi de ligno, et comedi . 13 Et dixit
Dominus Deus ad mulierem: Quid hoc fecisti? . Quae respondit: Serpens
decepit me, et comedi . 14 Et ait Dominus Deus ad serpentem: Quia
fecisti hoc, maledictus es inter omnia pecora et omnes bestias
agri! Super pectus tuum gradieris et pulverem comedes
cunctis diebus vitae tuae. 15 Inimicitias ponam inter te et
mulierem et semen tuum et semen illius; ipsum conteret caput
tuum, et tu conteres calcaneum eius . 16 Mulieri dixit:
Multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos: in dolore paries
filios, et ad virum tuum erit appetitus tuus, ipse autem dominabitur
tui . 17 Adae vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tuae et
comedisti de ligno, ex quo praeceperam tibi, ne comederes, maledicta
humus propter te! In laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitae
tuae. 18 Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbas
terrae; 19 in sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris ad
humum, de qua sumptus es, quia pulvis es et in pulverem reverteris
. 20 Et vocavit Adam nomen uxoris suae Eva, eo quod mater esset
cunctorum viventium. 21 Fecit quoque Dominus Deus Adae et uxori eius
tunicas pelliceas et induit eos. 22 Et ait Dominus Deus: Ecce homo
factus est quasi unus ex nobis, ut sciat bonum et malum; nunc ergo, ne
mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitae et comedat et vivat in
aeternum! . 23 Emisit eum Dominus Deus de paradiso Eden, ut operaretur
humum, de qua sumptus est. 24 Eiecitque hominem et collocavit ad
orientem paradisi Eden cherubim et flammeum gladium atque versatilem ad
custodiendam viam ligni vitae.
4 1 Adam vero cognovit Evam uxo rem suam, quae concepit et
peperit Cain dicens: Acquisivi virum per Dominum . 2 Rursusque
peperit fratrem eius Abel. Et fuit Abel pastor ovium et Cain agricola.
3 Factum est autem post aliquot dies ut offerret Cain de fructibus
agri munus Domino. 4 Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et
de adipibus eorum. Et respexit Dominus ad Abel et ad munus eius, 5 ad
Cain vero et ad munus illius non respexit. Iratusque est Cain vehementer,
et concidit vultus eius. 6 Dixitque Dominus ad eum: Quare iratus es,
et cur concidit facies tua? 7 Nonne si bene egeris, vultum attolles?
Sin autem male, in foribus peccatum insidiabitur, et ad te erit appetitus
eius, tu autem dominaberis illius . 8 Dixitque Cain ad Abel fratrem
suum: Egrediamur foras . Cumque essent in agro, consurrexit Cain
adversus Abel fratrem suum et interfecit eum. 9 Et ait Dominus ad
Cain: Ubi est Abel frater tuus? . Qui respondit: Nescio. Num custos
fratris mei sum ego? . 10 Dixitque ad eum: Quid fecisti? Vox
sanguinis fratris tui clamat ad me de agro. 11 Nunc igitur maledictus
eris procul ab agro, qui aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui
de manu tua! 12 Cum operatus fueris eum, amplius non dabit tibi
fructus suos; vagus et profugus eris super terram . 13 Dixitque Cain
ad Dominum: Maior est poena mea quam ut portem eam. 14 Ecce eicis me
hodie a facie agri, et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in
terra; omnis igitur, qui invenerit me, occidet me . 15 Dixitque ei
Dominus: Nequaquam ita fiet, sed omnis qui occiderit Cain, septuplum
punietur! . Posuitque Dominus Cain signum, ut non eum interficeret omnis
qui invenisset eum. 16 Egressusque Cain a facie Domini habitavit in
terra Nod ad orientalem plagam Eden. 17 Cognovit autem Cain uxorem
suam, quae concepit et peperit Henoch. Et aedificavit civitatem vocavitque
nomen eius ex nomine filii sui Henoch. 18 Porro Henoch genuit Irad, et
Irad genuit Maviael, et Maviael genuit Mathusael, et Mathusael genuit
Lamech. 19 Qui accepit uxores duas: nomen uni Ada et nomen alteri
Sella. 20 Genuitque Ada Iabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis
atque pastorum. 21 Et nomen fratris eius Iubal; ipse fuit pater omnium
canentium cithara et organo. 22 Sella quoque genuit Tubalcain, qui
fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri. Soror vero
Tubalcain Noema. 23 Dixitque Lamech uxoribus suis: Ada et Sella,
audite vocem meam; uxores Lamech, auscultate sermonem meum: occidi
virum pro vulnere meo et adulescentulum pro livore meo; 24
septuplum ultio dabitur de Cain, de Lamech vero septuagies septies
. 25 Cognovit quoque Adam uxorem suam, et peperit filium vocavitque
nomen eius Seth dicens: Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem
occidit Cain . 26 Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos.
Tunc coeperunt invocare nomen Domini.
5 1 Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus homi
nem, ad similitudinem Dei fecit illum. 2 Masculum et feminam creavit
eos et benedixit illis; et vocavit nomen eorum Adam in die, quo creati
sunt. 3 Vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad
similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth. 4 Et facti
sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni, genuitque filios et
filias. 5 Et factum est omne tempus, quod vixit Adam, anni nongenti
triginta, et mortuus est. 6 Vixit quoque Seth centum quinque annos et
genuit Enos. 7 Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem
annis genuitque filios et filias. 8 Et facti sunt omnes dies Seth
nongentorum duodecim annorum, et mortuus est. 9 Vixit vero Enos
nonaginta annis et genuit Cainan. 10 Et vixit Enos, postquam genuit
Cainan, octingentis quindecim annis et genuit filios et filias. 11
Factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum, et mortuus
est. 12 Vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malaleel.
13 Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentos quadraginta
annos genuitque filios et filias. 14 Et facti sunt omnes dies Cainan
nongenti decem anni, et mortuus est. 15 Vixit autem Malaleel sexaginta
quinque annos et genuit Iared. 16 Et vixit Malaleel, postquam genuit
Iared, octingentis triginta annis et genuit filios et filias. 17 Et
facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et
mortuus est. 18 Vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit
Henoch. 19 Et vixit Iared, postquam genuit Henoch, octingentos annos
et genuit filios et filias. 20 Et facti sunt omnes dies Iared nongenti
sexaginta duo anni, et mortuus est. 21 Porro Henoch vixit sexaginta
quinque annis et genuit Mathusalam. 22 Et ambulavit Henoch cum Deo,
postquam genuit Mathusalam, trecentis annis et genuit filios et filias.
23 Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni,
24 ambulavitque cum Deo et non apparuit, quia tulit eum Deus. 25
Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annos et genuit Lamech.
26 Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentos octoginta
duos annos et genuit filios et filias. 27 Et facti sunt omnes dies
Mathusalae nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est. 28 Vixit
autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium 29
vocavitque nomen eius Noe dicens: Iste consolabitur nos ab operibus
nostris et labore manuum nostrarum in agro, cui maledixit Dominus .
30 Vixitque Lamech, postquam genuit Noe, quingentos nonaginta quinque
annos et genuit filios et filias. 31 Et facti sunt omnes dies Lamech
septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. 32 Noe vero, cum
quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Iapheth.
6 1 Cumque coepissent homines multiplicari super terram et fi
lias procreassent, 2 videntes filii Dei filias hominum quod essent
pulchrae, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant. 3
Dixitque Deus: Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia
caro est; eruntque dies illius centum viginti annorum . 4 Gigantes
erant super terram in diebus illis et etiam postquam ingressi sunt filii
Dei ad filias hominum, illaeque eis genuerunt: isti sunt potentes a
saeculo viri famosi. 5 Videns autem Dominus quod multa malitia hominum
esset in terra, et cuncta cogitatio cordis eorum non intenta esset nisi ad
malum omni tempore, 6 paenituit Dominum quod hominem fecisset in
terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus: 7 Delebo, inquit,
hominem, quem creavi, a facie terrae, ab homine usque ad pecus, usque ad
reptile et usque ad volucres caeli; paenitet enim me fecisse eos . 8
Noe vero invenit gratiam coram Domino. 9 Hae sunt generationes Noe: Noe
vir iustus atque perfectus fuit in generatione sua; cum Deo ambulavit.
10 Et genuit tres filios: Sem, Cham et Iapheth. 11 Corrupta est
autem terra coram Deo et repleta est iniquitate. 12 Cumque vidisset
Deus terram esse corruptam omnis quippe caro corruperat viam suam
super terram 13 dixit ad Noe: Finis universae carnis venit
coram me; repleta est enim terra iniquitate a facie eorum, et ecce ego
disperdam eos de terra. 14 Fac tibi arcam de lignis cupressinis;
mansiunculas in arca facies et bitumine linies eam intrinsecus et
extrinsecus. 15 Et sic facies eam: trecentorum cubitorum erit
longitudo arcae, quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum
altitudo illius. 16 Fenestram in arca facies et cubito consummabis
summitatem eius. Ostium autem arcae pones ex latere; tabulatum inferius,
medium et superius facies in ea. 17 Ecce ego adducam diluvii aquas
super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitae est
subter caelum: universa, quae in terra sunt, consumentur. 18 Ponamque
foedus meum tecum; et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua et
uxores filiorum tuorum tecum. 19 Et ex cunctis animantibus universae
carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum, masculini sexus et
feminini. 20 De volucribus iuxta genus suum et de iumentis in genere
suo et ex omni reptili terrae secundum genus suum: bina de omnibus
ingredientur ad te, ut possint vivere. 21 Tu autem tolle tecum ex
omnibus escis, quae mandi possunt, et comportabis apud te; et erunt tam
tibi quam illis in cibum . 22 Fecit ergo Noe omnia, quae praeceperat
illi Deus; sic fecit.
7 1 Dixitque Dominus ad Noe: Ingredere tu et omnis domus tua
arcam; te enim vidi iustum coram me in generatione hac. 2 Ex omnibus
pecoribus mundis tolle septena septena, masculum et feminam; de pecoribus
vero non mundis duo duo, masculum et feminam. 3 Sed et de volatilibus
caeli septena septena, masculum et feminam, ut salvetur semen super faciem
universae terrae. 4 Adhuc enim et post dies septem ego pluam super
terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem
substantiam, quam feci, de superficie terrae . 5 Fecit ergo Noe
omnia, quae mandaverat ei Dominus. 6 Eratque Noe sescentorum annorum,
quando diluvii aquae inundaverunt super terram. 7 Et ingressus est Noe
et filii eius, uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter
aquas diluvii. 8 De pecoribus mundis et immundis et de volucribus et
ex omni, quod movetur super terram, 9 duo et duo ingressa sunt ad Noe
in arcam, masculus et femina, sicut praeceperat Deus Noe. 10 Cumque
transissent septem dies, aquae diluvii inundaverunt super terram. 11
Anno sescentesimo vitae Noe, mense secundo, septimo decimo die mensis
rupti sunt omnes fontes abyssi magnae, et cataractae caeli apertae sunt;
12 et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta
noctibus. 13 In articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Cham
et Iapheth filii eius, uxor illius et tres uxores filiorum eius cum eis in
arcam. 14 Ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque iumenta
in genere suo, et omne reptile, quod movetur super terram in genere suo,
cunctumque volatile secundum genus suum, universae aves omnesque volucres
15 ingressae sunt ad Noe in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua
erat spiritus vitae. 16 Et quae ingressa sunt, masculus et femina ex
omni carne introierunt, sicut praeceperat ei Deus; et inclusit eum Dominus
de foris. 17 Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram, et
multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra. 18
Vehementer enim inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae;
porro arca ferebatur super aquas. 19 Et aquae praevaluerunt nimis
super terram, opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo.
20 Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos
operuerat. 21 Consumptaque est omnis caro, quae movebatur super terram,
volucrum, pecorum, bestiarum omniumque reptilium, quae reptant super
terram, et universi homines: 22 cuncta, in quibus spiraculum vitae in
terra, mortua sunt. 23 Et delevit omnem substantiam, quae erat super
terram, ab homine usque ad pecus, usque ad reptile et usque ad volucres
caeli; et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noe et qui cum eo
erant in arca. 24 Obtinueruntque aquae terram centum quinquaginta
diebus.
8 1 Recordatus autem Deus Noe cunctorumque animantium et omnium
iumentorum, quae erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et
imminutae sunt aquae. 2 Et clausi sunt fontes abyssi et cataractae
caeli, et prohibitae sunt pluviae de caelo. 3 Reversaeque sunt aquae
de terra euntes et redeuntes et coeperunt minui post centum quinquaginta
dies. 4 Requievitque arca mense septimo, decima septima die mensis
super montes Ararat. 5 At vero aquae ibant et decrescebant usque ad
decimum mensem; decimo enim mense, prima die mensis, apparuerunt cacumina
montium. 6 Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noe fenestram
arcae, quam fecerat, dimisit corvum; 7 qui egrediebatur exiens et
rediens, donec siccarentur aquae super terram. 8 Emisit quoque
columbam a se, ut videret si iam cessassent aquae super faciem terrae.
9 Quae, cum non invenisset, ubi requiesceret pes eius, reversa est ad
eum in arcam; aquae enim erant super universam terram. Extenditque manum
et apprehensam intulit in arcam. 10 Exspectatis autem ultra septem
diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca. 11 At illa venit ad eum
ad vesperam portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo. Intellexit
ergo Noe quod cessassent aquae super terram. 12 Exspectavitque
nihilominus septem alios dies; et emisit columbam, quae non est reversa
ultra ad eum. 13 Igitur sescentesimo primo anno, primo mense, prima die
mensis, siccatae sunt aquae super terram; et aperiens Noe tectum arcae, et
ecce aspexit viditque quod exsiccata erat superficies terrae. 14 Mense
secundo, septima et vicesima die mensis, arefacta est terra. 15 Locutus
est autem Deus ad Noe dicens: 16 Egredere de arca tu et uxor tua,
filii tui et uxores filiorum tuorum tecum. 17 Cuncta animantia, quae
sunt apud te ex omni carne, tam in volatilibus quam in pecoribus et in
universis reptilibus, quae reptant super terram, educ tecum, ut pullulent
super terram et crescant et multiplicentur super eam . 18 Egressus
est ergo Noe et filii eius, uxor illius et uxores filiorum eius cum eo.
19 Sed et omnia animantia, iumenta, volatilia et reptilia, quae
reptant super terram, secundum genus suum egressa sunt de arca. 20
Aedificavit autem Noe altare Domino; et tollens de cunctis pecoribus
mundis et volucribus mundis obtulit holocausta super altare. 21
Odoratusque est Dominus odorem suavitatis et locutus est Dominus ad cor
suum: Nequaquam ultra maledicam terrae propter homines, quia cogitatio
humani cordis in malum prona est ab adulescentia sua. Non igitur ultra
percutiam omnem animam viventem, sicut feci. 22 Cunctis diebus terrae,
sementis et messis, frigus et aestus, aestas et hiems, dies et nox non
requiescent .
9 1 Benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos:
Crescite et multiplicamini et implete terram. 2 Et terror vester ac
tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum
universis, quae moventur super terram; omnes pisces maris manui vestrae
traditi sunt. 3 Omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum;
quasi holera virentia tradidi vobis omnia, 4 excepto quod carnem cum
anima, quae est in sanguine, non comedetis. 5 Sanguinem enim animarum
vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum; et de manu hominis, de
manu viri fratris eius requiram animam hominis. 6 Quicumque effuderit
humanum sanguinem, per hominem fundetur sanguis illius; ad imaginem
quippe Dei factus est homo. 7 Vos autem crescite et multiplicamini
et pullulate super terram et dominamini ei . 8 Haec quoque dixit Deus
ad Noe et ad filios eius cum eo: 9 Ecce ego statuam pactum meum
vobiscum et cum semine vestro post vos 10 et ad omnem animam viventem,
quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et in omnibus bestiis
terrae, quae sunt vobiscum, cunctis, quae egressa sunt de arca, universis
bestiis terrae. 11 Statuam pactum meum vobiscum; et nequaquam ultra
interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium
dissipans terram . 12 Dixitque Deus: Hoc signum foederis, quod do
inter me et vos et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum, in
generationes sempiternas: 13 arcum meum ponam in nubibus, et erit
signum foederis inter me et inter terram. 14 Cumque obduxero nubibus
caelum, apparebit arcus meus in nubibus, 15 et recordabor foederis mei
vobiscum et cum omni anima vivente, quae carnem vegetat; et non erunt
ultra aquae diluvii ad delendum universam carnem. 16 Eritque arcus in
nubibus, et videbo illum et recordabor foederis sempiterni, quod pactum
est inter Deum et omnem animam viventem universae carnis, quae est super
terram . 17 Dixitque Deus ad Noe: Hoc erit signum foederis, quod
constitui inter me et omnem carnem super terram . 18 Erant ergo filii
Noe, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Iapheth. Porro Cham ipse est
pater Chanaan. 19 Tres isti filii sunt Noe, et ab his disseminatum est
omne hominum genus super universam terram. 20 Coepitque Noe agricola
plantare vineam; 21 bibensque vinum inebriatus est et nudatus in
tabernaculo suo. 22 Quod cum vidisset Cham pater Chanaan, verenda
scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras.
23 At vero Sem et Iapheth pallium imposuerunt umeris suis et
incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui, faciesque eorum
aversae erant, et patris virilia non viderunt. 24 Evigilans autem Noe
ex vino, cum didicisset, quae fecerat ei filius suus minor, 25
ait: Maledictus Chanaan! Servus servorum erit fratribus suis
. 26 Dixitque: Benedictus Dominus Deus Sem! Sitque Chanaan
servus eius. 27 Dilatet Deus Iapheth, et habitet in tabernaculis
Sem, sitque Chanaan servus eius . 28 Vixit autem Noe post diluvium
trecentis quinquaginta annis. 29 Et impleti sunt omnes dies eius
nongentorum quinquaginta annorum, et mortuus est.
10 1 Hae sunt generationes filio rum Noe, Sem, Cham et Ia pheth;
natique sunt eis filii post diluvium. 2 Filii Iapheth: Gomer et Magog
et Madai et Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras. 3 Porro filii Gomer:
Aschenez et Riphath et Thogorma. 4 Filii autem Iavan: Elisa et
Tharsis, Cetthim et Rodanim. 5 Ab his divisae sunt insulae gentium in
regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in
nationibus suis. 6 Filii autem Cham: Chus et Mesraim et Phut et
Chanaan. 7 Filii Chus: Saba et Hevila et Sabatha et Regma et
Sabathacha. Filii Regma: Saba et Dedan. 8 Porro Chus genuit Nemrod:
ipse coepit esse potens in terra 9 et erat robustus venator coram
Domino. Ob hoc exivit proverbium: Quasi Nemrod robustus venator coram
Domino . 10 Fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et
Achad et Chalanne in terra Sennaar. 11 De terra illa egressus est in
Assyriam et aedificavit Nineven et Rohobothir et Chale, 12 Resen
quoque inter Nineven et Chale; haec est civitas magna. 13 At vero
Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim, Nephthuim 14 et Phetrusim et
Chasluim et Caphtorim, de quibus egressi sunt Philisthim. 15 Chanaan
autem genuit Sidonem primogenitum suum, Hetthaeum 16 et Iebusaeum et
Amorraeum, Gergesaeum, 17 Hevaeum et Aracaeum, Sinaeum 18 et
Aradium, Samaraeum et Emathaeum; et post haec disseminati sunt populi
Chananaeorum. 19 Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone
Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adamam et
Seboim usque Lesa. 20 Hi sunt filii Cham in cognationibus et linguis
terrisque et gentibus suis. 21 De Sem quoque nati sunt, patre omnium
filiorum Heber, fratre Iapheth maiore. 22 Filii Sem: Elam et Assur et
Arphaxad et Lud et Aram. 23 Filii Aram: Us et Hul et Gether et Mes.
24 At vero Arphaxad genuit Sala, de quo ortus est Heber. 25
Natique sunt Heber filii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus eius
divisa sit terra, et nomen fratris eius Iectan. 26 Qui Iectan genuit
Elmodad et Saleph et Asarmoth, Iare 27 et Adoram et Uzal et Decla
28 et Ebal et Abimael, Saba 29 et Ophir et Hevila et Iobab. Omnes
isti filii Iectan; 30 et facta est habitatio eorum de Messa
pergentibus usque Sephar montem orientalem. 31 Isti filii Sem secundum
cognationes et linguas et regiones in gentibus suis. 32 Hae familiae
filiorum Noe iuxta generationes et nationes suas. Ab his divisae sunt
gentes in terra post diluvium.
11 1 Erat autem universa terra labii unius et sermonum eo rundem.
2 Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra
Sennaar et habitaverunt in eo. 3 Dixitque alter ad proximum suum:
Venite, faciamus lateres et coquamus eos igni . Habueruntque lateres pro
saxis et bitumen pro caemento. 4 Et dixerunt: Venite, faciamus nobis
civitatem et turrim, cuius culmen pertingat ad caelum, et faciamus nobis
nomen, ne dividamur super faciem universae terrae . 5 Descendit autem
Dominus, ut videret civitatem et turrim, quam aedificaverunt filii
hominum, 6 et dixit Dominus: Ecce unus est populus et unum labium
omnibus; et hoc est initium operationis eorum, nec eis erit deinceps
difficile, quidquid cogitaverint facere. 7 Venite igitur, descendamus
et confundamus ibi linguam eorum, ut non intellegat unusquisque vocem
proximi sui . 8 Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco super
faciem universae terrae, et cessaverunt aedificare civitatem. 9 Et
idcirco vocatum est nomen eius Babel, quia ibi confusum est labium
universae terrae, et inde dispersit eos Dominus super faciem universae
terrae. 10 Hae sunt generationes Sem. Sem centum erat annorum, quando
genuit Arphaxad biennio post diluvium; 11 vixitque Sem, postquam
genuit Arphaxad, quingentos annos et genuit filios et filias. 12 Porro
Arphaxad vixit triginta quinque annos et genuit Sala. 13 Vixitque
Arphaxad, postquam genuit Sala, quadringentis tribus annis et genuit
filios et filias. 14 Sala quoque vixit triginta annis et genuit Heber.
15 Vixitque Sala, postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis et
genuit filios et filias. 16 Vixit autem Heber triginta quattuor annis
et genuit Phaleg. 17 Et vixit Heber, postquam genuit Phaleg,
quadringentis triginta annis et genuit filios et filias. 18 Vixit
quoque Phaleg triginta annis et genuit Reu. 19 Vixitque Phaleg,
postquam genuit Reu, ducentis novem annis et genuit filios et
filias. 20 Vixit autem Reu triginta duobus annis et genuit Seruch.
21 Vixitque Reu, postquam genuit Seruch, ducentis septem annis et
genuit filios et filias. 22 Vixit vero Seruch triginta annis et genuit
Nachor. 23 Vixitque Seruch, postquam genuit Nachor, ducentos annos et
genuit filios et filias. 24 Vixit autem Nachor viginti novem annis et
genuit Thare. 25 Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem
et novem annos et genuit filios et filias. 26 Vixitque Thare
septuaginta annis et genuit Abram, Nachor et Aran. 27 Hae sunt autem
generationes Thare. Thare genuit Abram, Nachor et Aran. Porro Aran genuit
Lot; 28 mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra
nativitatis suae in Ur Chaldaeorum. 29 Duxerunt autem Abram et Nachor
uxores: nomen uxoris Abram Sarai, et nomen uxoris Nachor Melcha, filia
Aran patris Melchae et patris Ieschae. 30 Erat autem Sarai sterilis
nec habebat liberos. 31 Tulitque Thare Abram filium suum et Lot filium
Aran filium filii sui et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et
eduxit eos de Ur Chaldaeorum, ut irent in terram Chanaan. Veneruntque
usque Charran et habitaverunt ibi. 32 Et facti sunt dies Thare
ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Charran.
12 1 Dixit autem Dominus ad Abram: Egredere de terra tua et
de cognatione tua et de domo patris tui in terram, quam monstrabo
tibi. 2 Faciamque te in gentem magnam et benedicam tibi et
magnificabo nomen tuum, erisque in benedictionem. 3 Benedicam
benedicentibus tibi et maledicentibus tibi maledicam, atque in te
benedicentur universae cognationes terrae! . 4 Egressus est itaque
Abram, sicut praeceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot. Septuaginta
quinque annorum erat Abram, cum egrederetur de Charran. 5 Tulitque
Sarai uxorem suam et Lot filium fratris sui universamque substantiam, quam
acquisiverant, et animas, quas fecerant in Charran, et egressi sunt, ut
irent in terram Chanaan; et venerunt in terram Chanaan. 6 Pertransivit
Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad Quercum Moreh. Chananaeus
autem tunc erat in terra. 7 Apparuit autem Dominus Abram et dixit ei:
Semini tuo dabo terram hanc . Qui aedificavit ibi altare Domino, qui
apparuerat ei. 8 Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra
orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum ab occidente habens Bethel
et ab oriente Hai; aedificavit quoque ibi altare Domino et invocavit nomen
Domini. 9 Perrexitque Abram de mansione in mansionem usque ad
Nageb. 10 Facta est autem fames in terra; descenditque Abram in
Aegyptum, ut peregrinaretur ibi; praevaluerat enim fames in terra. 11
Cumque prope esset, ut ingrederetur Aegyptum, dixit Sarai uxori suae:
Novi quod pulchra sis mulier 12 et quod, cum viderint te Aegyptii,
dicturi sunt: "Uxor ipsius est"; et interficient me et te reservabunt.
13 Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis, ut bene sit mihi propter
te, et vivat anima mea ob gratiam tui . 14 Cum itaque ingressus esset
Abram Aegyptum, viderunt Aegyptii mulierem quod esset pulchra nimis,
15 et viderunt eam principes pharaonis et laudaverunt eam apud illum;
et sublata est mulier in domum pharaonis. 16 Abram vero bene usus est
propter illam; fueruntque ei oves et boves et asini et servi et famulae et
asinae et cameli. 17 Flagellavit autem Dominus pharaonem plagis
maximis et domum eius propter Sarai uxorem Abram. 18 Vocavitque pharao
Abram et dixit ei: Quidnam est hoc quod fecisti mihi? Quare non
indicasti mihi quod uxor tua esset? 19 Quam ob causam dixisti esse
sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem? Nunc igitur, ecce coniux
tua: accipe eam et vade! . 20 Praecepitque pharao super Abram viris;
et deduxerunt eum et uxorem illius et omnia, quae habebat.
13 1 Ascendit ergo Abram de Ae gypto ipse et uxor eius et om nia,
quae habebat, et Lot cum eo ad Nageb. 2 Abram autem erat dives valde
in pecoribus, argento et auro. 3 Et profectus est de mansione in
mansionem a Nageb in Bethel usque ad locum, ubi prius fixerat tabernaculum
inter Bethel et Hai, 4 in loco altaris, quod fecerat prius, et
invocavit ibi nomen Domini. 5 Sed et Lot, qui ibat cum Abram, fuerunt
greges ovium et armenta et tabernacula; 6 nec poterat eos capere
terra, ut habitarent simul: erat quippe substantia eorum multa, et
nequibant habitare communiter. 7 Unde et facta est rixa inter pastores
gregum Abram et pastores gregum Lot. Eo autem tempore Chananaeus et
Pherezaeus habitabant in illa terra. 8 Dixit ergo Abram ad Lot: Ne,
quaeso, sit iurgium inter me et te et inter pastores meos et pastores
tuos: fratres enim sumus. 9 Nonne universa terra coram te est? Recede
a me, obsecro: si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo; si tu dexteram
elegeris, ego ad sinistram pergam . 10 Elevatis itaque Lot oculis,
vidit omnem circa regionem Iordanis, quae universa irrigabatur, antequam
subverteret Dominus Sodomam et Gomorram, sicut paradisus Domini et sicut
Aegyptus usque in Segor. 11 Elegitque sibi Lot omnem regionem circa
Iordanem et recessit ad orientem; divisique sunt alterutrum a fratre suo.
12 Abram habitavit in terra Chanaan; Lot vero moratus est in oppidis,
quae erant circa Iordanem, et tabernacula movit usque ad Sodomam. 13
Homines autem Sodomitae pessimi erant et peccatores coram Domino
nimis. 14 Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est Lot ab eo:
Leva oculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et ad
meridiem, ad orientem et ad occidentem: 15 omnem terram, quam
conspicis, tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum; 16 faciamque
semen tuum sicut pulverem terrae: si quis potest hominum numerare pulverem
terrae, semen quoque tuum numerare poterit. 17 Surge et perambula
terram in longitudine et in latitudine sua, quia tibi daturus sum eam .
18 Movens igitur tabernaculum suum, Abram venit et habitavit iuxta
Quercus Mambre, quae sunt in Hebron, aedificavitque ibi altare
Domino.
14 1 Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Sennaar et
Arioch rex Ellasar et Chodorlahomor rex Elam et Thadal rex gentium 2
inirent bellum contra Bara regem Sodomae et contra Bersa regem Gomorrae et
contra Sennaab regem Adamae et contra Semeber regem Seboim contraque regem
Belae; ipsa est Segor. 3 Omnes hi convenerunt in vallem Siddim, quae
nunc est mare Salis. 4 Duodecim annis servierant Chodorlahomor et
tertio decimo anno recesserunt ab eo. 5 Igitur anno quarto decimo
venit Chodorlahomor et reges, qui erant cum eo, percusseruntque Raphaim in
Astharothcarnaim et Zuzim in Ham et Emim in Savecariathaim 6 et
Chorraeos in montibus Seir usque ad Elpharan, quae est in deserto. 7
Reversique sunt et venerunt ad fontem Mesphat; ipsa est Cades. Et
percusserunt omnem regionem Amalecitarum et etiam Amorraeum, qui habitabat
in Asasonthamar. 8 Et egressi sunt rex Sodomae et rex Gomorrae rexque
Adamae et rex Seboim necnon et rex Belae, quae est Segor; et direxerunt
contra eos aciem in valle Siddim, 9 scilicet adversus Chodorlahomor
regem Elam et Thadal regem gentium et Amraphel regem Sennaar et Arioch
regem Ellasar: quattuor reges adversus quinque. 10 Vallis autem Siddim
habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomae et Gomorrae terga
verterunt cecideruntque illuc; et, qui remanserant, fugerunt ad montem.
11 Tulerunt autem omnem substantiam Sodomae et Gomorrae et universa,
quae ad cibum pertinent, et abierunt; 12 ceperunt et Lot et
substantiam eius, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodoma. 13 Et
ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebraeo, qui habitabat iuxta
Quercus Mambre Amorraei fratris Eschol et fratris Aner; hi enim pepigerant
foedus cum Abram. 14 Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot
fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo
et persecutus est usque Dan; 15 et, divisis sociis, irruit super eos
nocte percussitque eos et persecutus est eos usque Hoba, quae est ad
laevam Damasci; 16 reduxitque omnem substantiam, necnon et Lot fratrem
suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum. 17 Egressus est
autem rex Sodomae in occursum eius, postquam reversus est a caede
Chodorlahomor et regum, qui cum eo erant, in vallem Save, quae est vallis
Regis. 18 At vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum
erat enim sacerdos Dei altissimi 19 benedixit ei et ait:
Benedictus Abram a Deo excelso, qui creavit caelum et terram 20 et
benedictus Deus excelsus, qui tradidit hostes tuos in manus tuas
. Et dedit ei decimas ex omnibus. 21 Dixit autem rex Sodomae ad
Abram: Da mihi animas; substantiam tolle tibi . 22 Qui respondit
ei: Levo manum meam ad Dominum, Deum excelsum, creatorem caeli et
terrae, 23 a filo subteminis usque ad corrigiam caligae non accipiam ex
omnibus, quae tua sunt, ne dicas: "Ego ditavi Abram"; 24 exceptis his,
quae comederunt iuvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner,
Eschol et Mambre: isti accipient partes suas .
15 1 His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per
visionem dicens: Noli timere, Abram! Ego protector tuus sum, et merces
tua magna erit nimis . 2 Dixitque Abram: Domine Deus, quid dabis
mihi? Ego vadam absque liberis, et heres domus meae erit Damascenus
Eliezer . 3 Addiditque Abram: En mihi non dedisti semen, et ecce
vernaculus meus heres meus erit . 4 Sed ecce sermo Domini factus est
ad eum: Non erit hic heres tuus, sed qui egredietur de visceribus tuis,
ipsum habebis heredem . 5 Eduxitque eum foras et ait illi: Suspice
caelum et numera stellas, si potes . Et dixit ei: Sic erit semen tuum
. 6 Credidit Domino, et reputatum est ei ad iustitiam. 7 Dixitque
ad eum: Ego Dominus, qui eduxi te de Ur Chaldaeorum, ut darem tibi
terram istam, et possideres eam . 8 Et ille ait: Domine Deus, unde
scire possum quod possessurus sim eam? . 9 Respondens Dominus:
Sume, inquit, mihi vitulam triennem et capram trimam et arietem annorum
trium, turturem quoque et columbam . 10 Qui tollens universa haec
divisit ea per medium et utrasque partes contra se altrinsecus posuit;
aves autem non divisit. 11 Descenderuntque volucres super cadavera, et
abigebat eas Abram. 12 Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram,
et ecce horror magnus et tenebrosus invasit eum. 13 Dictumque est ad
eum: Scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra
non sua, et subicient eos servituti et affligent quadringentis annis.
14 Verumtamen et gentem, cui servituri sunt, ego iudicabo, et post
haec egredientur cum magna substantia. 15 Tu autem ibis ad patres tuos
in pace, sepultus in senectute bona. 16 Generatione autem quarta
revertentur huc; necdum enim completae sunt iniquitates Amorraeorum usque
ad praesens tempus . 17 Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo
tenebrosa, et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter
divisiones illas. 18 In illo die pepigit Dominus cum Abram foedus
dicens: Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad magnum
fluvium Euphraten, 19 Cinaeos et Cenezaeos, Cedmonaeos 20 et
Hetthaeos et Pherezaeos, Raphaim quoque 21 et Amorraeos et Chananaeos
et Gergesaeos et Iebusaeos .
16 1 Sarai autem uxor Abram non genuerat ei liberos; sed habens
ancillam Aegyptiam nomine Agar, 2 dixit marito suo: Ecce conclusit
me Dominus, ne parerem; ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex
illa suscipiam filios . Cumque ille acquiesceret deprecanti, 3 tulit
Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in
terra Chanaan, et dedit eam viro suo uxorem. 4 Qui ingressus est ad
eam. At illa concepisse se videns despexit dominam suam. 5 Dixitque
Sarai ad Abram: Inique agis contra me; ego dedi ancillam meam in sinum
tuum, quae videns quod conceperit, despectui me habet. Iudicet Dominus
inter me et te . 6 Cui respondens Abram: Ecce, ait, ancilla tua in
manu tua est; utere ea, ut libet . Affligente igitur eam Sarai, aufugit
ab ea. 7 Cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in
deserto, ad fontem in via Sur, 8 dixit: Agar, ancilla Sarai, unde
venis et quo vadis? . Quae respondit: A facie Sarai dominae meae ego
fugio . 9 Dixitque ei angelus Domini: Revertere ad dominam tuam et
humiliare sub manibus ipsius . 10 Et dixit ei angelus Domini:
Multiplicans multiplicabo semen tuum, et non numerabitur prae multitudine
. 11 Et dixit ei angelus Domini: Ecce, concepisti et paries
filium vocabisque nomen eius Ismael, eo quod audierit Dominus
afflictionem tuam. 12 Hic erit homo onagro similis; manus eius
contra omnes, et manus omnium contra eum; et e regione universorum
fratrum suorum figet tabernacula . 13 Vocavit autem nomen Domini, qui
loquebatur ad eam: Tu Deus, qui vidisti me . Dixit enim: Profecto hic
vidi posteriora videntis me . 14 Propterea appellatur puteus
ille Lahairoi (id est Viventis et Videntis me); ipse est inter Cades et
Barad. 15 Peperitque Agar Abrae filium; qui vocavit nomen filii sui,
quem pepererat Agar, Ismael. 16 Octoginta et sex annorum erat
Abram, quando peperit ei Agar Ismaelem.
17 1 Postquam Abram nonaginta et novem annorum factus est,
apparuit ei Dominus dixitque ad eum: Ego Deus omnipotens, ambula coram
me et esto perfectus. 2 Ponamque foedus meum inter me et te et
multiplicabo te vehementer nimis . 3 Cecidit Abram pronus in faciem.
4 Dixitque ei Deus: Ecce pactum meum tecum. Erisque pater multarum
gentium, 5 nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed Abraham erit
nomen tuum, quia patrem multarum gentium constitui te. 6 Faciamque te
crescere vehementissime et ponam te in gentes; regesque ex te egredientur.
7 Et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in
generationibus suis foedere sempiterno, ut sim Deus tuus et seminis tui
post te. 8 Daboque tibi et semini tuo post te terram peregrinationis
tuae, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam; eroque Deus eorum
. 9 Dixit iterum Deus ad Abraham: Tu autem pactum meum custodies, et
semen tuum post te in generationibus suis. 10 Hoc est pactum meum,
quod observabitis, inter me et vos et semen tuum post te. Circumcidetur ex
vobis omne masculinum, 11 et circumcidetis carnem praeputii vestri, ut
sit in signum foederis inter me et vos. 12 Infans octo dierum
circumcidetur in vobis: omne masculinum in generationibus vestris, tam
vernaculus quam empticius ex omnibus alienigenis, quicumque non fuerit de
stirpe vestra. 13 Circumcidetur vernaculus et empticius, eritque
pactum meum in carne vestra in foedus aeternum. 14 Masculus, cuius
praeputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo;
pactum meum irritum fecit . 15 Dixit quoque Deus ad Abraham: Sarai
uxorem tuam non vocabis nomen eius Sarai, sed Sara erit nomen eius. 16
Et benedicam ei; et ex illa quoque dabo tibi filium. Benedicturus sum eam,
eritque in nationes; reges populorum orientur ex ea . 17 Cecidit
Abraham in faciem suam et risit dicens in corde suo: Putasne centenario
nascetur filius? Et Sara nonagenaria pariet? . 18 Dixitque ad Deum:
Utinam Ismael vivat coram te . 19 Et ait Deus: Sara uxor tua pariet
tibi filium, vocabisque nomen eius Isaac; et constituam pactum meum illi
in foedus sempiternum et semini eius post eum. 20 Super Ismael quoque
exaudivi te: ecce benedicam ei et crescere faciam et multiplicabo eum
vehementissime; duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem
magnam. 21 Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara
tempore isto in anno altero . 22 Cumque cessasset loqui cum eo,
ascendit Deus ab Abraham. 23 Tulit ergo Abraham Ismael filium suum et
omnes vernaculos domus suae universosque, quos emerat: cunctos mares ex
omnibus viris domus suae; et circumcidit carnem praeputii eorum statim in
ipsa die, sicut praeceperat ei Deus. 24 Abraham nonaginta novem erat
annorum, quando circumcisus est in carne praeputii sui; 25 et Ismael
filius eius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suae. 26
Eadem die circumcisus est Abraham et Ismael filius eius; 27 et omnes
viri domus illius, tam vernaculi quam empticii ex alienigenis, circumcisi
sunt cum eo.
18 1 Apparuit autem ei Dominus iuxta Quercus Mambre se denti in
ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei. 2 Cumque elevasset oculos,
apparuerunt ei tres viri stantes prope eum. Quos cum vidisset, cucurrit in
occursum eorum de ostio tabernaculi et adoravit in terram 3 et dixit:
Domine mi, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum;
4 afferatur pauxillum aquae, et lavate pedes vestros et requiescite
sub arbore. 5 Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum,
postea transibitis; idcirco enim declinastis ad servum vestrum . Qui
dixerunt: Fac ut locutus es . 6 Festinavit Abraham in tabernaculum
ad Saram dixitque: Accelera, tria sata similae commisce et fac
subcinericios panes . 7 Ipse vero ad armentum cucurrit et tulit inde
vitulum tenerrimum et optimum deditque puero; qui festinavit et coxit
illum. 8 Tulit quoque butyrum et lac et vitulum, quem coxerat, et
posuit coram eis. Ipse vero stabat iuxta eos sub arbore; et
comederunt. 9 Dixeruntque ad eum: Ubi est Sara uxor tua? . Ille
respondit: Ecce in tabernaculo est . 10 Cui dixit: Revertens
veniam ad te tempore isto, et habebit filium Sara uxor tua . Quo audito,
Sara risit ad ostium tabernaculi, quod erat post eum. 11 Erant autem
ambo senes provectaeque aetatis, et desierant Sarae fieri muliebria.
12 Quae risit occulte dicens: Postquam consenui, et dominus meus
vetulus est, voluptas mihi erit? . 13 Dixit autem Dominus ad Abraham:
Quare risit Sara dicens: "Num vere paritura sum anus?". 14 Numquid
Domino est quidquam difficile? Revertar ad te hoc eodem tempore, et
habebit Sara filium . 15 Negavit Sara dicens: Non risi , timore
perterrita. Ille autem dixit: Non; sed risisti . 16 Cum ergo
surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam; et Abraham simul
gradiebatur deducens eos. 17 Dixitque Dominus: Num celare
potero Abraham, quae gesturus sum, 18 cum futurus sit in gentem magnam
ac robustissimam, et benedicendae sint in illo omnes nationes terrae?
19 Nam elegi eum, ut praecipiat filiis suis et domui suae post se, ut
custodiant viam Domini et faciant iustitiam et iudicium, ut adducat
Dominus super Abraham omnia, quae locutus est ad eum . 20 Dixit itaque
Dominus: Clamor contra Sodomam et Gomorram multiplicatus est, et
peccatum eorum aggravatum est nimis. 21 Descendam et videbo utrum
clamorem, qui venit ad me, opere compleverint an non; sciam . 22
Converteruntque se inde viri et abierunt Sodomam; Abraham vero adhuc
stabat coram Domino. 23 Et appropinquans ait: Numquid vere perdes
iustum cum impio? 24 Si forte fuerint quinquaginta iusti in civitate,
vere perdes et non parces loco illi propter quinquaginta iustos, si
fuerint in eo? 25 Absit a te, ut rem hanc facias et occidas iustum cum
impio, fiatque iustus sicut impius; absit a te. Nonne iudex universae
terrae faciet iudicium? . 26 Dixitque Dominus: Si invenero Sodomae
quinquaginta iustos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos .
27 Respondensque Abraham ait: Ecce coepi loqui ad Dominum meum, cum
sim pulvis et cinis. 28 Quid, si forte minus quinquaginta iustis
quinque fuerint? Delebis propter quinque universam urbem? . Et ait: Non
delebo, si invenero ibi quadraginta quinque . 29 Rursumque locutus
est ad eum: Si forte inventi fuerint ibi quadraginta? . Ait: Non
percutiam propter quadraginta . 30 Ne, quaeso, inquit,
indignetur Dominus meus, si loquar. Si forte ibi inventi fuerint triginta?
. Respondit: Non faciam, si invenero ibi triginta . 31
Ecce, ait, coepi loqui ad Dominum meum. Si forte inventi fuerint ibi
viginti? . Dixit: Non interficiam propter viginti . 32
Obsecro, inquit, ne irascatur Dominus meus, si loquar adhuc semel. Si
forte inventi fuerint ibi decem? . Dixit: Non delebo propter decem
. 33 Abiit Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham; et ille
reversus est in locum suum.
19 1 Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, sedente Lot in
foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit et ivit obviam eis
adoravitque pronus in terram 2 et dixit: Obsecro, domini mei,
declinate in domum pueri vestri et pernoctate; lavate pedes vestros et
mane proficiscemini in viam vestram . Qui dixerunt: Minime, sed in
platea pernoctabimus . 3 Compulit illos oppido, et diverterunt
ad eum. Ingressisque domum illius fecit convivium et coxit azyma, et
comederunt. 4 Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis, viri
Sodomae, vallaverunt domum a iuvene usque ad senem, omnis populus simul.
5 Vocaveruntque Lot et dixerunt ei: Ubi sunt viri, qui introierunt
ad te nocte? Educ illos ad nos, ut cognoscamus eos . 6 Egressus ad
eos Lot post tergum occludens ostium ait: 7 Nolite, quaeso, fratres
mei, nolite malum hoc facere. 8 Ecce, habeo duas filias, quae necdum
cognoverunt virum; educam eas ad vos, et facite eis sicut placuerit vobis,
dummodo viris istis nihil faciatis; ideo enim ingressi sunt sub umbra
tecti mei . 9 At illi dixerunt: Recede illuc . Et rursus: Unus
ingressus est, inquiunt, ut advena et vult iudicare? Te ergo ipsum magis
quam hos affligemus . Vimque faciebant Lot vehementissime, iamque prope
erat, ut effringerent fores. 10 Et ecce miserunt manum viri et
introduxerunt ad se Lot clauseruntque ostium; 11 et eos, qui foris
erant, percusserunt caecitate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium
invenire non possent. 12 Dixerunt autem viri ad Lot: Habes hic
quempiam tuorum? Generum et filios et filias et omnes, qui tui sunt in
urbe, educ de loco hoc: 13 delebimus enim locum istum, eo quod
increverit clamor contra eos coram Domino, qui misit nos, ut perdamus eam
. 14 Egressus itaque Lot locutus est ad generos suos, qui accepturi
erant filias eius, et dixit: Surgite, egredimini de loco isto, quia
delebit Dominus civitatem . Et visus est eis quasi ludens loqui. 15
Cumque esset mane, cogebant eum angeli dicentes: Surge, tolle uxorem
tuam et duas filias, quas habes hic, ne pereas in scelere civitatis .
16 Tardante illo, apprehenderunt viri manum eius et manum uxoris ac
duarum filiarum eius, eo quod parceret Dominus illi. 17 Et eduxerunt
eum posueruntque extra civitatem. Ibi locutus est: Salvare, agitur de
vita tua; noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione; sed
in monte salvum te fac, ne pereas . 18 Dixitque Lot ad eos: Non,
quaeso, Domine. 19 Ecce invenit servus tuus gratiam coram te, et
magnificasti misericordiam tuam, quam fecisti mecum, ut salvares animam
meam; nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum et
moriar. 20 Ecce, civitas haec iuxta, ad quam possum fugere, parva, et
salvabor in ea numquid non modica est? et vivet anima mea .
21 Dixitque ad eum: Ecce, etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non
subvertam urbem, pro qua locutus es. 22 Festina et salvare ibi, quia
non potero facere quidquam, donec ingrediaris illuc . Idcirco vocatum est
nomen urbis illius Segor. 23 Sol egressus est super terram, et Lot
ingressus est Segor. 24 Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram
sulphur et ignem a Domino de caelo 25 et subvertit civitates has et
omnem circa regionem, universos habitatores urbium et cuncta terrae
virentia. 26 Respiciensque uxor eius post se versa est in statuam
salis. 27 Abraham autem consurgens mane venit ad locum, ubi steterat
prius cum Domino, 28 intuitus est Sodomam et Gomorram et universam
terram regionis illius; viditque ascendentem favillam de terra quasi
fornacis fumum. 29 Cum enim subverteret Deus civitates regionis
illius, recordatus Abrahae liberavit Lot de subversione urbium, in quibus
habitaverat. 30 Ascenditque Lot de Segor et mansit in monte, duae
quoque filiae eius cum eo; timuerat enim manere in Segor. Et mansit in
spelunca ipse et duae filiae eius. 31 Dixitque maior ad minorem:
Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra, qui possit
ingredi ad nos iuxta morem universae terrae. 32 Veni, inebriemus
patrem nostrum vino dormiamusque cum eo, ut servare possimus ex patre
nostro semen . 33 Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa,
et ingressa est maior dormivitque cum patre; at ille non sensit, nec
quando accubuit filia nec quando surrexit. 34 Altera quoque die dixit
maior ad minorem: Ecce, dormivi heri cum patre meo; demus ei bibere
vinum etiam hac nocte, et ingressa dormies cum eo, ut salvemus semen de
patre nostro . 35 Dederunt et illa nocte patri suo bibere vinum,
ingressaque minor filia dormivit cum eo; et ne tunc quidem sensit, quando
illa concubuerit vel quando surrexerit. 36 Conceperunt ergo duae
filiae Lot de patre suo. 37 Peperitque maior filium et vocavit nomen
eius Moab; ipse est pater Moabitarum usque in praesentem diem. 38
Minor quoque peperit filium et vocavit nomen eius Benammi (id est Filius
populi mei); ipse est pater Ammonitarum usque hodie.
20 1 Profectus inde Abraham in terram Nageb, habitavit in ter
Cades et Sur et peregrinatus est in Geraris. 2 Dixitque de Sara uxore
sua: Soror mea est . Misit ergo Abimelech rex Gerarae et tulit eam.
3 Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte et ait illi: En
morieris propter mulierem, quam tulisti; habet enim virum . 4
Abimelech vero non tetigerat eam. Et ait: Domine, num gentem etiam
iustam interficies? 5 Nonne ipse dixit mihi: "Soror mea est", et ipsa
quoque ait: "Frater meus est"? In simplicitate cordis mei et munditia
manuum mearum feci hoc . 6 Dixitque ad eum Deus per somnium: Et ego
scio quod simplici corde feceris; et ideo custodivi te, ne peccares in me,
et non dimisi, ut tangeres eam. 7 Nunc igitur redde viro suo uxorem,
quia propheta est; et orabit pro te, et vives. Si autem nolueris reddere,
scito quod morte morieris tu et omnia, quae tua sunt . 8 Statimque de
nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos et locutus est
universa verba haec in auribus eorum; timueruntque viri valde. 9
Vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei: Quid fecisti nobis?
Quid peccavi in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum
grande? Quae non debuisti facere, fecisti mihi . 10 Rursusque ait:
Quid vidisti, ut hoc faceres? . 11 Respondit Abraham: Cogitavi
mecum: Certe non est timor Dei in loco isto, et interficient me propter
uxorem meam. 12 Alias autem et vere soror mea est, filia patris mei et
non filia matris meae, et duxi eam in uxorem. 13 Cum autem vagari me
faceret Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericordiam facies
mecum: in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim
. 14 Tulit igitur Abimelech oves et boves et servos et ancillas et
dedit Abraham; reddiditque illi Saram uxorem suam 15 et ait: Ecce
terra mea coram te; ubicumque tibi placuerit, habita . 16 Sarae autem
dixit: Ecce mille argenteos dedi fratri tuo; ecce hoc erit tibi in
velamen oculorum ad omnes, qui tecum sunt, et apud omnes iustificaberis .
17 Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque
eius et pepererunt; 18 concluserat enim Dominus omnem vulvam domus
Abimelech propter Saram uxorem Abraham.
21 1 Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat, et implevit
Sarae, quae locutus est; 2 concepitque et peperit Abrahae filium in
senectute eius tempore, quo praedixerat ei Deus. 3 Vocavitque Abraham
nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac 4 et circumcidit eum
octavo die, sicut praeceperat ei Deus. 5 Cum Abraham centum esset
annorum, natus est ei Isaac filius eius. 6 Dixitque Sara: Risum
fecit mihi Deus; quicumque audierit, corridebit mihi ?. 7 Rursumque
ait: ? Quis auditurum crederet Abraham quod Sara lactaret
filios, quia peperit ei filium iam seni? . 8 Crevit igitur puer
et ablactatus est. Fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis
eius. 9 Cumque vidisset Sara filium Agar Aegyptiae iocantem cum Isaac
filio suo, dixit ad Abraham: 10 Eice ancillam hanc et filium eius;
non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac . 11 Dure
accepit hoc Abraham propter filium suum. 12 Cui dixit Deus: Non tibi
videatur asperum super puero et super ancilla tua; omnia, quae dixerit
tibi Sara, audi vocem eius, quia in Isaac vocabitur tibi semen. 13 Sed
et filium ancillae faciam in gentem magnam, quia semen tuum est . 14
Surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae imposuit
scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam. Quae cum abisset, errabat
in deserto Bersabee. 15 Cumque consumpta esset aqua in utre, abiecit
puerum subter unum arbustum 16 et abiit; seditque e regione procul,
quantum potest arcus iacere. Dixit enim: Non videbo morientem puerum .
Et sedens contra levavit vocem suam et flevit. 17 Exaudivit autem Deus
vocem pueri; vocavitque angelus Dei Agar de caelo dicens: Quid tibi,
Agar? Noli timere; exaudivit enim Deus vocem pueri de loco, in quo est.
18 Surge, tolle puerum et tene illum manu tua, quia in gentem magnam
faciam eum . 19 Aperuitque Deus oculos eius; quae videns puteum aquae
abiit et implevit utrem deditque puero bibere. 20 Et fuit Deus cum eo;
qui crevit et moratus est in solitudine factusque est iuvenis sagittarius.
21 Habitavitque in deserto Pharan; et accepit illi mater sua uxorem de
terra Aegypti. 22 Eodem tempore dixit Abimelech et Phicol princeps
exercitus eius ad Abraham: Deus tecum est in universis, quae agis.
23 Iura ergo per Deum, ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae;
sed iuxta fidem, quam feci tibi, facies mihi et terrae, in qua versatus es
advena . 24 Dixitque Abraham: Ego iurabo . 25 Et increpavit
Abraham Abimelech propter puteum aquae, quem vi abstulerant servi eius.
26 Responditque Abimelech: Nescivi quis fecerit hanc rem; sed et tu
non indicasti mihi, et ego non audivi praeter hodie . 27 Tulit itaque
Abraham oves et boves et dedit Abimelech; percusseruntque ambo
foedus. 28 Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum. 29 Cui
dixit Abimelech: Quid sibi volunt septem agnae istae, quas stare fecisti
seorsum? . 30 At ille: Septem, inquit, agnas accipies de manu mea,
ut sint in testimonium mihi, quoniam ego fodi puteum istum . 31
Idcirco vocatus est locus ille Bersabee, quia ibi uterque iuraverunt.
32 Et inierunt foedus in Bersabee. 33 Surrexit autem Abimelech et
Phicol princeps militiae eius reversique sunt in terram Philisthim.
Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini,
Dei aeterni. 34 Et fuit colonus in terra Philisthim diebus
multis.
22 1 Quae postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham et di xit ad
eum: Abraham . Ille respondit: Adsum . 2 Ait: Tolle filium
tuum unigenitum, quem diligis, Isaac et vade in terram Moria; atque offer
eum ibi in holocaustum super unum montium, quem monstravero tibi . 3
Igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos
iuvenes suos et Isaac filium suum. Cumque concidisset ligna in
holocaustum, surrexit et abiit ad locum, quem praeceperat ei Deus. 4
Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul 5 dixitque ad
pueros suos: Exspectate hic cum asino. Ego et puer illuc usque
properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos . 6 Tulit quoque
ligna holocausti et imposuit super Isaac filium suum; ipse vero portabat
in manibus ignem et cultrum. Cumque duo pergerent simul, 7 dixit Isaac
Abrahae patri suo: Pater mi . Ille respondit: Quid vis, fili? .
Ecce, inquit, ignis et ligna; ubi est victima holocausti? . 8 Dixit
Abraham: Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi
. Pergebant ambo pariter; 9 et venerunt ad locum, quem ostenderat
ei Deus, in quo aedificavit Abraham altare et desuper ligna composuit.
Cumque colligasset Isaac filium suum, posuit eum in altari super struem
lignorum 10 extenditque Abraham manum et arripuit cultrum, ut
immolaret filium suum. 11 Et ecce angelus Domini de caelo clamavit:
Abraham, Abraham . Qui respondit: Adsum . 12 Dixitque: Non
extendas manum tuam super puerum neque facias illi quidquam. Nunc cognovi
quod times Deum et non pepercisti filio tuo unigenito propter me . 13
Levavit Abraham oculos suos viditque arietem unum inter vepres haerentem
cornibus; quem assumens obtulit holocaustum pro filio. 14
Appellavitque nomen loci illius: Dominus videt . Unde usque hodie
dicitur: In monte Dominus videtur . 15 Vocavit autem angelus Domini
Abraham secundo de caelo et dixit: 16 Per memetipsum iuravi, dicit
Dominus: quia fecisti hanc rem et non pepercisti filio tuo unigenito,
17 benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et
velut arenam, quae est in litore maris. Possidebit semen tuum portas
inimicorum suorum, 18 et benedicentur in semine tuo omnes gentes
terrae, quia oboedisti voci meae . 19 Reversus est Abraham ad pueros
suos, et surrexerunt abieruntque Bersabee simul, et habitavit Abraham in
Bersabee. 20 His ita gestis, nuntiatum est Abrahae quod Melcha quoque
genuisset filios Nachor fratri suo: 21 Us primogenitum et Buz fratrem
eius et Camuel patrem Aram 22 et Cased et Azau, Pheldas quoque et
Iedlaph 23 ac Bathuel, de quo nata est Rebecca. Octo istos genuit
Melcha Nachor fratri Abrahae. 24 Concubina vero illius, nomine Reuma,
peperit Tabee et Gaham et Tahas et Maacha.
23 1 Vixit autem Sara centum viginti septem annis 2 et mortua
est in Cariatharbe, quae est Hebron, in terra Chanaan; venitque Abraham,
ut plangeret et fleret eam. 3 Cumque surrexisset ab officio funeris,
locutus est ad filios Heth dicens: 4 Advena sum et inquilinus apud
vos; date mihi possessionem sepulcri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum .
5 Responderunt filii Heth dicentes: 6 Audi nos, domine, princeps
Dei es apud nos: in nobilissimo sepulcrorum nostrorum sepeli mortuum tuum;
nullusque te prohibebit, quin in sepulcro eius sepelias mortuum tuum
. 7 Surrexit Abraham et adoravit populum terrae, filios videlicet
Heth, 8 dixitque ad eos: Si placet animae vestrae, ut sepeliam
mortuum meum, audite me et intercedite pro me apud Ephron filium Seor,
9 ut det mihi speluncam Machpela, quam habet in extrema parte agri
sui. Pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulcri .
10 Sedebat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron
Hetthaeus ad Abraham, filiis Heth audientibus cunctis, qui ingrediebantur
portam civitatis illius, dicens: 11 Nequaquam ita fiat, domine mi,
ausculta me. Agrum do tibi et speluncam, quae in eo est, praesentibus
filiis populi mei; sepeli mortuum tuum . 12 Adoravit Abraham coram
populo terrae 13 et locutus est ad Ephron, audiente populo terrae:
Quaeso, ut audias me. Dabo pecuniam pro agro; suscipe eam, et sic sepeliam
mortuum meum in eo . 14 Respondit Ephron ad Abraham dicens ei: 15
Domine mi, audi me. Terra quadringentorum siclorum argenti inter me et
te quid est hoc? Sepeli mortuum tuum . 16 Auscultavit Abraham Ephron
et appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth,
quadringentos siclos argenti, sicut mos erat apud negotiatores. 17
Confirmatusque est ager Ephronis, qui erat in Machpela respiciens Mambre,
tam ipse quam spelunca in eo et omnes arbores eius in cunctis terminis
eius per circuitum, 18 Abrahae in possessionem, videntibus filiis Heth
cunctis, qui intrabant portam civitatis illius. 19 Deinde sepelivit
Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri Machpela, qui respiciebat
Mambre haec est Hebron in terra Chanaan. 20 Et confirmatus
est ager et antrum, quod erat in eo, Abrahae in possessionem sepulcri a
filiis Heth.
24 1 Erat autem Abraham senex dierumque multorum; et Do minus in
cunctis benedixerat ei. 2 Dixitque Abraham ad servum seniorem domus
suae, qui praeerat omnibus, quae habebat: Pone manum tuam subter femur
meum, 3 ut adiurem te per Dominum, Deum caeli et Deum terrae, ut non
accipias uxorem filio meo de filiabus Chananaeorum, inter quos habito;
4 sed ad terram et cognationem meam proficiscaris et inde accipias
uxorem filio meo Isaac . 5 Respondit servus: Si noluerit mulier
venire mecum in terram hanc, num reducere debeo filium tuum ad terram, a
quo tu egressus es? . 6 Dixit Abraham: Cave, ne quando reducas
illuc filium meum. 7 Dominus, Deus caeli, qui tulit me de domo patris
mei et de terra nativitatis meae, qui locutus est mihi et iuravit mihi
dicens: "Semini tuo dabo terram hanc", ipse mittet angelum suum coram te,
et accipies inde uxorem filio meo. 8 Sin autem noluerit mulier sequi
te, non teneberis iuramento; filium tantum meum ne reducas illuc . 9
Posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui et iuravit illi
super hac re. 10 Tulitque servus decem camelos de grege domini sui et
abiit ex omnibus bonis eius portans secum; profectusque perrexit in Aram
Naharaim ad urbem Nachor. 11 Cumque camelos fecisset accumbere extra
oppidum iuxta puteum aquae vespere, tempore quo solent mulieres egredi ad
hauriendam aquam, dixit: 12 Domine,Deus domini mei Abraham, occurre
obsecro mihi hodie et fac misericordiam cum domino meo Abraham. 13
Ecce ego sto prope fontem aquae, et filiae habitatorum huius civitatis
egredientur ad hauriendam aquam. 14 Igitur puella, cui ego dixero:
"Inclina hydriam tuam, ut bibam", et illa responderit: "Bibe, quin et
camelis tuis dabo potum", ipsa est, quam praeparasti servo tuo Isaac, et
per hoc intellegam quod feceris misericordiam cum domino meo . 15
Necdum intra se verba compleverat, et ecce Rebecca egrediebatur filia
Bathuel filii Melchae uxoris Nachor fratris Abraham habens hydriam in
scapula: 16 puella decora nimis, virgo et incognita viro. Descendit ad
fontem et implevit hydriam ac revertebatur. 17 Occurritque ei servus
et ait: Pauxillum mihi ad sorbendum praebe aquae de hydria tua . 18
Quae respondit: Bibe, domine mi . Celeriterque deposuit hydriam super
ulnam suam et dedit ei potum. 19 Cumque ille bibisset, adiecit: Quin
et camelis tuis hauriam aquam, donec cuncti bibant . 20 Effundensque
hydriam in canalibus recurrit ad puteum, ut hauriret aquam; et haustam
omnibus camelis dedit. 21 Ille autem contemplabatur eam tacitus, scire
volens utrum prosperum fecisset iter suum Dominus an non. 22 Postquam
ergo biberunt cameli, protulit vir anulum aureum pondo dimidii sicli pro
naribus et duas armillas pro manibus eius pondo siclorum decem; 23
dixitque: Cuius es filia? lndica mihi. Est in domo patris tui locus
nobis ad pernoctandum? . 24 Quae respondit: Filia Bathuelis sum
filii Melchae, quem peperit Nachor . 25 Et addidit dicens: Palearum
quoque et pabuli plurimum est apud nos et locus ad pernoctandum . 26
Inclinavit se homo et adoravit Dominum 27 dicens: Benedictus
Dominus, Deus domini mei Abraham, qui non abstulit misericordiam et
veritatem suam a domino meo et recto itinere me perduxit in domum fratris
domini mei . 28 Cucurrit itaque puella et nuntiavit in domum matris
suae omnia, quae evenerant. 29 Habebat autem Rebecca fratrem nomine
Laban, qui festinus egressus est ad hominem, ubi erat fons. 30 Cumque
vidisset anulum in naribus et armillas in manibus sororis suae et audisset
cuncta verba referentis: Haec locutus est mihi homo , venit ad virum,
qui stabat iuxta camelos et prope fontem aquae; 31 dixitque ad eum:
Ingredere, benedicte Domini, cur foris stas? Praeparavi domum et locum
camelis . 32 Et introduxit eum in hospitium ac destravit camelos;
deditque paleas et pabulum camelis et aquam ad lavandos pedes eius et
virorum, qui venerant cum eo. 33 Et apposuit in conspectu eius panem.
Qui ait: Non comedam, donec loquar sermones meos . Respondit: Loquere
. 34 At ille: Servus, inquit, Abraham sum; 35 et Dominus
benedixit domino meo valde, magnificatusque est; et dedit ei oves et
boves, argentum et aurum, servos et ancillas, camelos et asinos. 36 Et
peperit Sara uxor domini mei filium domino meo in senectute sua; deditque
illi omnia, quae habuerat. 37 Et adiuravit me dominus meus dicens:
"Non accipies uxorem filio meo de filiabus Chananaeorum, in quorum terra
habito; 38 sed ad domum patris mei perges et de cognatione mea
accipies uxorem filio meo". 39 Ego vero respondi domino meo: Quid, si
noluerit venire mecum mulier? 40 "Dominus, ait, in cuius conspectu
ambulo, mittet angelum suum tecum et diriget viam tuam; accipiesque uxorem
filio meo de cognatione mea et de domo patris mei. 41 Innocens eris a
maledictione mea, cum veneris ad propinquos meos, et non dederint tibi;
tunc innocens eris a maledictione mea". 42 Veni ergo hodie ad fontem et
dixi: Domine, Deus domini mei Abraham, si direxisti viam meam, in qua nunc
ambulo, 43 ecce sto iuxta fontem aquae; et virgo, quae egredietur ad
hauriendam aquam, audierit a me: "Da mihi pauxillum aquae ad bibendum ex
hydria tua"; 44 et dixerit mihi: "Et tu bibe, et camelis tuis
hauriam", ipsa est mulier, quam praeparavit Dominus filio domini
mei. 45 Dum haec tacitus mecum volverem, apparuit Rebecca veniens cum
hydria, quam portabat in scapula; descenditque ad fontem et hausit aquam.
Et aio ad eam: Da mihi paululum bibere. 46 Quae festina deposuit
hydriam de umero et dixit mihi: "Et tu bibe, et camelis tuis potum
tribuam". Bibi, et adaquavit camelos. 47 Interrogavique eam et dixi:
Cuius es filia? Quae respondit: "Filia Bathuelis sum filii Nachor, quem
peperit illi Melcha". Suspendi itaque anulum in naribus eius et
armillas posui in manibus eius. 48 Pronusque adoravi Dominum
benedicens Domino, Deo domini mei Abraham, qui perduxit me recto itinere,
ut sumerem filiam fratris domini mei filio eius. 49 Quam ob rem, si
facitis misericordiam et veritatem cum domino meo, indicate mihi; sin
autem aliud placet, et hoc dicite mihi, ut vadam ad dexteram sive ad
sinistram . 50 Responderunt Laban et Bathuel: A Domino egressus est
sermo; non possumus extra placitum eius quidquam aliud loqui tecum. 51
En Rebecca coram te est; tolle eam et proficiscere, et sit uxor filii
domini tui, sicut locutus est Dominus . 52 Quod cum audisset puer
Abraham, procidens adoravit in terram Dominum. 53 Prolatisque vasis
argenteis et aureis ac vestibus, dedit ea Rebeccae; res pretiosas dedit
fratri eius et matri. 54 Tunc comederunt et biberunt ipse et viri, qui
erant cum eo, et pernoctaverunt ibi. Surgens autem mane locutus est
puer: Dimittite me, ut vadam ad dominum meum . 55 Responderuntque
frater eius et mater: Maneat puella saltem decem dies apud nos et postea
proficiscetur . 56 Nolite, ait, me retinere, quia Dominus direxit
viam meam; dimittite me, ut pergam ad dominum meum . 57 Dixerunt:
Vocemus puellam et quaeramus ipsius voluntatem . 58 Cumque vocata
venisset, sciscitati sunt: Vis ire cum homine isto? . Quae ait: Vadam
. 59 Dimiserunt ergo Rebeccam sororem eorum et nutricem illius
servumque Abraham et comites eius, 60 imprecantes prospera sorori suae
atque dicentes: Soror nostra es, crescas in mille milia, et
possideat semen tuum portas inimicorum suorum! . 61 Igitur surrexit
Rebecca et puellae illius et, ascensis camelis, secutae sunt virum;
sumpsitque servus Rebeccam et abiit. 62 Isaac autem venerat a regione
putei Lahairoi et habitabat in terra Nageb. 63 Et egressus est Isaac
ad lamentandum in agro, inclinata iam die. Cumque levasset oculos, vidit
camelos venientes. 64 Rebecca quoque levavit oculos et vidit Isaac;
descenditque de camelo 65 et ait ad puerum: Quis est ille homo, qui
venit per agrum in occursum nobis? . Dixitque ei: Ipse est dominus meus
. At illa tollens cito velum operuit se. 66 Servus autem cuncta, quae
gesserat, narravit Isaac; 67 qui introduxit eam in tabernaculum Sarae
matris suae et accepit Rebeccam uxorem; et dilexit eam et consolatus est a
morte matris suae.
25 1 Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam, 2 quae
peperit ei Zamran et Iecsan et Madan et Madian et Iesboc et Sue. 3
Iecsan quoque genuit Saba et Dedan. Filii Dedan fuerunt Assurim et Latusim
et Loommim. 4 At vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Henoch et
Abida et Eldaa. Omnes hi filii Ceturae. 5 Deditque Abraham cuncta, quae
possederat, Isaac; 6 filiis autem concubinarum suarum largitus est
munera et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad
plagam orientalem. 7 Fuerunt autem dies vitae Abrahae centum
septuaginta quinque anni. 8 Et deficiens mortuus est Abraham in
senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque est ad
populum suum. 9 Et sepelierunt eum Isaac et Ismael filii sui in
spelunca Machpela, quae sita est in agro Ephron filii Seor Hetthaei e
regione Mambre, 10 quem emerat a filiis Heth. Ibi sepultus est ipse et
Sara uxor eius. 11 Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio
eius, qui habitabat iuxta puteum Lahairoi. 12 Hae sunt generationes
Ismael filii Abrahae, quem peperit ei Agar Aegyptia famula Sarae. 13
Et haec nomina filiorum Ismael in vocabulis et generationibus suis:
primogenitus Ismaelis Nabaioth, dein Cedar et Adbeel et Mabsam, 14
Masma quoque et Duma et Massa, 15 Hadad et Thema, Iethur et Naphis et
Cedma. 16 Isti sunt filii Ismaelis, et haec nomina eorum per vicos et
mansiones eorum: duodecim principes tribuum suarum. 17 Et facti sunt
anni vitae Ismaelis centum triginta septem; deficiens mortuus est et
appositus ad populum suum. 18 Habitaverunt autem ab Hevila usque Sur,
quae respicit Aegyptum introeuntibus Assyriam. In faciem cunctorum fratrum
suorum obiit. 19 Hae sunt generationes Isaac filii Abraham: Abraham
genuit Isaac; 20 qui, cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem
Rebeccam filiam Bathuelis Aramaei de Paddanaram, sororem Laban Aramaei.
21 Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset
sterilis. Qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae. 22 Sed
collidebantur in utero eius parvuli. Quae ait: Si sic est, cur mihi? .
Perrexitque, ut consuleret Dominum. 23 Qui respondens ait: Duae
gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo
dividentur; populusque populum superabit, et maior serviet minori
. 24 Iam tempus pariendi venerat, et ecce gemini in utero eius. 25
Qui primus egressus est rufus erat et totus quasi pallium pilosum;
vocatumque est nomen eius Esau. Postea frater eius egrediens plantam Esau
tenebat manu, et idcirco appellatum est nomen eius Iacob. 26
Sexagenarius erat Isaac, quando nati sunt parvuli. 27 Quibus adultis,
factus est Esau vir gnarus venandi et homo agrestis; Iacob autem vir
compositus et habitans in tabernaculis. 28 Isaac amabat Esau, eo quod
de venationibus illius libenter vesceretur; et Rebecca diligebat Iacob.
29 Coxit autem Iacob pulmentum; ad quem, cum venisset Esau de agro
lassus, 30 ait: Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum
. Quam ob causam vocatum est nomen eius Edom (id est Rufus). 31 Cui
dixit Iacob: Vende mihi prius primogenita tua . 32 Ille respondit:
En morior; quid mihi proderunt primogenita? . 33 Ait Iacob: Iura
ergo mihi . Iuravit et vendidit primogenita. 34 Et sic, accepto pane
et lentis edulio, comedit et bibit; surrexit et abiit parvipendens quod
primogenita vendidisset.
26 1 Orta autem fame super terram post eam sterilitatem, quae
acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Philisthim in
Gerara. 2 Apparuitque ei Dominus et ait: Ne descendas in Aegyptum,
sed habita in terra, quam dixero tibi, 3 et peregrinare in ea; eroque
tecum et benedicam tibi. Tibi enim et semini tuo dabo universas regiones
has complens iuramentum, quod spopondi Abraham patri tuo, 4 et
multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis
universas regiones has; et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae,
5 eo quod oboedierit Abraham voci meae et custodierit praecepta et
mandata mea et iustificationes legesque servaverit . 6 Mansit itaque
Isaac in Geraris. 7 Qui, cum interrogaretur a viris loci illius super
uxore sua, respondit: Soror mea est . Timuerat enim confiteri quod sibi
esset sociata coniugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius
pulchritudinem. 8 Cumque pertransissent dies plurimi et ibidem
moraretur, prospiciens Abimelech rex Philisthim per fenestram vidit eum
iocantem cum Rebecca uxore sua. 9 Et, accersito eo, ait: Perspicuum
est quod uxor tua sit; cur mentitus es eam sororem tuam esse? .
Respondit: Timui, ne morerer propter eam . 10 Dixitque Abimelech:
Quare hoc fecisti nobis? Potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et
induxeras super nos grande peccatum . Praecepitque omni populo dicens:
11 Qui tetigerit hominem hunc et uxorem eius, morte morietur
. 12 Sevit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno
centuplum; benedixitque ei Dominus. 13 Et locupletatus est homo et
ibat proficiens atque succrescens, donec magnus vehementer effectus est;
14 habuitque possessionem ovium et armentorum et familiae
plurimum. Ob haec invidentes ei Philisthim 15 omnes puteos, quos
foderant servi patris illius in diebus Abraham, obstruxerunt implentes
humo, 16 in tantum ut ipse Abimelech diceret ad Isaac: Recede a
nobis, quoniam potentior nostri factus es valde . 17 Et ille discedens
tentoria fixit ad torrentem Gerarae habitavitque ibi. 18 Rursum fodit
puteos, quos foderant in diebus patris sui Abraham et quos, illo mortuo,
obstruxerant Philisthim. Appellavitque eos eisdem nominibus, quibus ante
pater vocaverat. 19 Foderunt servi Isaac in torrente et reppererunt
ibi puteum aquae vivae. 20 Sed et ibi iurgium fuit pastorum Gerarae
adversus pastores Isaac dicentium: Nostra est aqua! . Quam ob rem nomen
putei vocavit Esec (id est Iurgium), quia iurgati sunt cum eo. 21
Foderunt autem et alium puteum, et pro illo quoque rixati sunt;
appellavitque eum Sitna (id est Inimicitias). 22 Profectus inde fodit
alium puteum, pro quo non contenderunt; itaque vocavit nomen eius Rehoboth
(id est Latitudinem) dicens: Nunc dilatavit nos Dominus, et crescemus in
terra . 23 Ascendit autem ex illo loco in Bersabee, 24 ubi
apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens: Ego sum Deus Abraham patris
tui. Noli timere, quia tecum sum; benedicam tibi et multiplicabo
semen tuum propter servum meum Abraham . 25 Itaque aedificavit ibi
altare et, invocato nomine Domini, extendit tabernaculum, et servi Isaac
foderunt ibi puteum. 26 Abimelech autem venit ad eum de Geraris et
Ochozath amicus illius et Phicol dux militum, 27 et locutus est eis
Isaac: Quid venistis ad me hominem, quem odistis et expulistis a vobis?
. 28 Qui responderunt: Vidimus tecum esse Dominum et idcirco
diximus: Sit iuramentum inter nos et te, et ineamus tecum foedus, 29
ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos non attigimus te et nihil
fecimus tibi nisi bonum et cum pace dimisimus te. Tu es enim benedictus
Domini . 30 Fecit ergo eis convivium, et comederunt et biberunt.
31 Surgentesque mane iuraverunt sibi mutuo. Dimisitque eos Isaac, et
profecti sunt ab eo cum pace. 32 Ecce autem venerunt in ipso die servi
Isaac annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes: Invenimus
aquam . 33 Unde appellavit eum Sabee (quod significat Abundantiam);
et nomen urbi impositum est Bersabee usque in praesentem diem. 34 Esau
vero quadragenarius duxit uxores Iudith filiam Beeri Hetthaei et Basemath
filiam Elon Hetthaei. 35 Quae ambae offenderant animum Isaac et
Rebeccae.
27 1 Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi eius, et videre non
poterat. Vocavitque Esau filium suum maiorem et dixit ei: Fili mi . Qui
respondit: Adsum . 2 Cui pater: Vides, inquit, quod senuerim et
ignorem diem mortis meae; 3 sume arma tua, pharetram et arcum, et
egredere in agrum. Cumque venatu aliquid apprehenderis, 4 fac mihi
inde pulmentum, sicut velle me nosti, et affer, ut comedam; et benedicat
tibi anima mea, antequam moriar . 5 Rebecca autem audierat Isaac
loquentem cum Esau filio suo. Esau ergo abiit in agrum, ut venationem
caperet et offerret eam. 6 Rebecca autem dixit filio suo Iacob:
Ecce, audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo et dicentem ei:
7 "Affer mihi venationem tuam et fac cibos, ut comedam et benedicam
tibi coram Domino, antequam moriar". 8 Nunc ergo, fili mi, audi vocem
meam in eo, quod praecipio tibi. 9 Pergens ad gregem affer mihi duos
haedos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter
vescitur. 10 Quas cum intuleris patri tuo, et comederit, benedicat
tibi, priusquam moriatur . 11 Cui ille respondit: Nosti quod Esau
frater meus homo pilosus sit, et ego lenis. 12 Si attrectaverit me
pater meus et senserit, timeo, ne putet me sibi voluisse illudere; et
inducam super me maledictionem pro benedictione. 13 Ad quem mater:
In me sit, ait, ista maledictio, fili mi; tantum audi vocem meam et perge
afferque, quae dixi . 14 Abiit et attulit deditque matri. Paravit illa
cibos, sicut noverat velle patrem illius. 15 Et vestibus Esau valde
bonis, quas apud se habebat domi, induit eum 16 pelliculasque haedorum
circumdedit manibus et colli nuda protexit; 17 dedit pulmentum optimum
et panes, quos coxerat, in manus filii sui Iacob. 18 Qui ingressus ad
patrem suum dixit: Pater mi . At ille respondit: Audio. Quis es tu,
fili mi? . 19 Dixitque Iacob ad patrem suum: Ego sum Esau
primogenitus tuus. Feci sicut praecepisti mihi; surge, sede et comede de
venatione mea, ut benedicat mihi anima tua . 20 Rursum Isaac ad
filium suum: Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? .
Qui respondit: Voluntas Domini Dei tui fuit, ut occurreret mihi . 21
Dixitque Isaac ad Iacob: Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem,
utrum tu sis filius meus Esau an non . 22 Accessit ille ad patrem,
et, palpato eo, dixit Isaac: Vox quidem, vox Iacob est, sed manus, manus
sunt Esau . 23 Et non cognovit eum, quia pilosae manus similitudinem
maioris expresserant. Benedixit ergo illi. 24 Ait: Tu es filius meus
Esau? . Respondit: Ego sum . 25 At ille: Affer, inquit, mihi, et
comedam de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea . Quos cum
oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto, 26 dixit ad
eum Isaac pater eius: Accede ad me et da mihi osculum, fili mi . 27
Accessit et osculatus est eum. Statimque, ut sensit vestimentorum illius
fragrantiam, benedicens illi ait: Ecce odor filii mei sicut odor
agri pleni, cui benedixit Dominus. 28 Det tibi Deus de rore
caeli et de pinguedine terrae et abundantiam frumenti et vini. 29
Et serviant tibi populi, et adorent te nationes; esto dominus
fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuae. Qui
maledixerit tibi, sit maledictus; et, qui benedixerit tibi, sit
benedictus! . 30 Vix Isaac benedictionem Iacob finierat, et Iacob
egressus erat a patre suo Isaac, venit Esau frater eius 31 coctosque
de venatione cibos intulit patri dicens: Surge, pater mi, et comede de
venatione filii tui, ut benedicat mihi anima tua . 32 Dixitque illi
Isaac pater eius: Quis enim es tu? . Qui respondit: Ego sum filius
tuus primogenitus Esau . 33 Expavit Isaac stupore vehementi ultra
modum et ait: Quis igitur ille est, qui dudum captam venationem attulit
mihi, et comedi ex omnibus, priusquam tu venires? Benedixique ei, et erit
benedictus! . 34 Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore
magno et amaro ultra modum et ait patri suo: Benedic etiam mihi, pater
mi! . 35 Qui ait: Venit germanus tuus fraudulenter et accepit
benedictionem tuam . 36 At ille subiunxit: Iuste vocatum est nomen
eius Iacob; supplantavit enim me en altera vice: primogenita mea ante
tulit et nunc secundo surripuit benedictionem meam . Rursumque ait:
Numquid non reservasti mihi benedictionem? . 37 Respondit Isaac:
Ecce, dominum tuum illum constitui et omnes fratres eius servituti illius
subiugavi; frumento et vino stabilivi eum. Et tibi post haec, fili mi,
ultra quid faciam? . 38 Dixitque Esau ad patrem suum: Num unam
tantum benedictionem habes, pater mi? Mihi quoque obsecro, ut benedicas!
. Cumque eiulatu magno fleret, 39 motus Isaac dixit ad eum:
Ecce, procul a pinguedine terrae erit habitatio tua et procul a rore
caeli desuper. 40 De gladio tuo vives et fratri tuo
servies. Tempusque veniet, cum excutias et solvas iugum eius de
cervicibus tuis . 41 Oderat ergo Esau Iacob pro benedictione, qua
benedixerat ei pater, dixitque in corde suo: Appropinquabunt dies luctus
patris mei, et occidam Iacob fratrem meum . 42 Nuntiata sunt Rebeccae
verba Esau filii eius maioris, quae mittens et vocans Iacob filium suum
minorem dixit ad eum: Ecce, Esau frater tuus minatur, ut occidat te.
43 Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban
fratrem meum in Charran; 44 habitabisque cum eo dies paucos, donec
requiescat furor fratris tui, 45 et cesset indignatio eius,
obliviscaturque eorum, quae fecisti in eum. Postea mittam et adducam te
inde huc. Cur utroque orbabor filio in uno die? . 46 Dixit quoque
Rebecca ad Isaac: Taedet me vitae meae propter filias Heth; si acceperit
Iacob uxorem de filiabus Heth sicut istis de filiabus terrae, nolo vivere
.
28 1 Vocavit itaque Isaac Iacob et benedixit eum praecepit que ei
dicens: Noli accipere coniugem de filiabus Chanaan; 2 surge, vade in
Paddanaram ad domum Bathuel patris matris tuae et accipe tibi inde uxorem
de filiabus Laban avunculi tui. 3 Deus autem omnipotens benedicat tibi
et crescere te faciat atque multiplicet, ut sis in multitudinem populorum;
4 et det tibi benedictiones Abraham tibi et semini tuo tecum, ut
possideas terram peregrinationis tuae, quam pollicitus est Deus avo tuo .
5 Cumque dimisisset eum Isaac, profectus est in Paddanaram ad Laban
filium Bathuel Aramaei fratrem Rebeccae matris Iacob et Esau. 6 Videns
autem Esau quod benedixisset pater suus Iacob et misisset eum in
Paddanaram, ut inde uxorem duceret, et quod post benedictionem
praecepisset ei dicens: Non accipies uxorem de filiabus Chanaan , 7
quodque oboediens Iacob parentibus suis isset in Paddanaram; 8 probans
quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus, 9 ivit
ad Ismaelem et duxit uxorem, absque iis, quas habebat, Mahalath filiam
Ismael filii Abraham sororem Nabaioth. 10 Igitur egressus Iacob de
Bersabee pergebat Charran. 11 Cumque venisset ad quendam locum et
vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus, qui
iacebant, et supponens capiti suo dormivit in eodem loco. 12 Viditque
in somnio scalam stantem super terram et cacumen illius tangens caelum,
angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam 13 et Dominum
innixum scalae dicentem sibi: Ego sum Dominus, Deus Abraham patris tui
et Deus Isaac. Terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo. 14
Eritque semen tuum quasi pulvis terrae; dilataberis ad occidentem et
orientem et septentrionem et meridiem; et benedicentur in te et in semine
tuo cunctae tribus terrae. 15 Et ecce, ego tecum sum et custodiam te,
quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc; nec dimittam te, nisi
complevero quae dixi tibi . 16 Cumque evigilasset Iacob de somno, ait:
Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam . 17 Pavensque:
Quam terribilis est, inquit, locus iste! Non est hic aliud nisi domus Dei
et porta caeli . 18 Surgens ergo Iacob mane tulit lapidem, quem
supposuerat capiti suo, et erexit in titulum fundens oleum desuper. 19
Appellavitque nomen loci illius Bethel; prius autem urbs vocabatur
Luza. 20 Vovit Iacob etiam votum dicens: Si fuerit Deus mecum et
custodierit me in via hac, per quam ambulo, et dederit mihi panem ad
vescendum et vestimentum ad induendum, 21 reversusque fuero prospere
ad domum patris mei, erit mihi Dominus in Deum, 22 et lapis iste, quem
erexi in titulum, erit domus Dei; cunctorumque, quae dederis mihi, decimas
offeram tibi .
29 1 Profectus ergo Iacob venit in terram orientalium. 2 Et
vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes iuxta eum; nam
ex illo adaquabantur pecora, et os eius grandi lapide claudebatur. 3
Morisque erat, ut, cunctis ovibus congregatis, devolverent lapidem et,
refectis gregibus, rursum super os putei ponerent. 4 Dixitque ad
pastores: Fratres, unde estis? . Qui responderunt: De Charran .
5 Quos interrogans: Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor? .
Dixerunt: Novimus . 6 Sanusne est? , inquit. Valet, inquiunt,
et ecce Rachel filia eius venit cum grege . 7 Dixitque: Adhuc
multum diei superest, nec est tempus, ut congregentur greges; date potum
ovibus et sic ad pastum eas reducite . 8 Qui responderunt: Non
possumus, donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore
putei, ut adaquemus greges . 9 Adhuc loquebatur cum eis, et ecce
Rachel veniebat cum ovibus patris sui; nam gregem ipsa pascebat. 10
Cum vidisset Iacob Rachel filiam Laban avunculi sui ovesque Laban avunculi
sui, accedens amovit lapidem de ore putei 11 et adaquavit gregem Laban
avunculi sui. Tunc Iacob osculatus est Rachel et elevata voce flevit;
12 et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae.
At illa festinans nuntiavit patri suo. 13 Qui cum audisset venisse
Iacob filium sororis suae, cucurrit obviam ei; complexusque eum et in
oscula ruens duxit in domum suam. Auditis autem omnibus, quae evenerant,
14 respondit: Vere os meum es et caro mea! . Et, postquam Iacob
habitavit apud eum per dies mensis unius, 15 dixit ei Laban: Num,
quia frater meus es, gratis servies mihi? Dic quid mercedis accipias .
16 Habebat vero filias duas: nomen maioris Lia, minor vero
appellabatur Rachel; 17 sed Lia lippis erat oculis, Rachel decora et
venusto aspectu. 18 Quam diligens Iacob ait: Serviam tibi pro Rachel
filia tua minore septem annis . 19 Respondit Laban: Melius est, ut
tibi eam dem quam alteri viro; mane apud me . 20 Servivit igitur Iacob
pro Rachel septem annis, et videbantur illi pauci dies prae amoris
magnitudine. 21 Dixitque ad Laban: Da mihi uxorem meam, quia iam
tempus expletum est, ut ingrediar ad eam . 22 Qui, vocatis omnibus
viris loci ad convivium, fecit nuptias. 23 Et vespere sumpsit Liam
filiam suam et introduxit ad eum, et venit ad eam. 24 Et dedit Laban
ancillam filiae Zelpham nomine. Facto mane, vidit, et ecce erat Lia.
25 Et dixit ad socerum suum: Quid hoc fecisti mihi? Nonne pro Rachel
servivi tibi? Quare imposuisti mihi? . 26 Respondit Laban: Non est
in loco nostro consuetudinis, ut minorem ante maiorem tradamus ad nuptias.
27 Imple hebdomadam hanc, et alteram quoque dabo tibi pro opere, quo
serviturus es mihi septem annis aliis . 28 Acquievit placito et,
hebdomada transacta, dedit ei Laban filiam suam Rachel uxorem, 29 cui
servam Bilham tradidit. 30 Et ingressus etiam ad Rachel amavit eam
plus quam Liam serviens apud eum septem annis aliis. 31 Videns autem
Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam eius, Rachel sterili
permanente. 32 Et concepit Lia et genuit filium vocavitque nomen eius
Ruben dicens: Vidit Dominus humilitatem meam; nunc amabit me vir meus
. 33 Rursumque concepit et peperit filium et ait: Quoniam audivit me
Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi ; vocavitque nomen
illius Simeon. 34 Concepit tertio et genuit alium filium dixitque:
Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus, eo quod pepererim ei tres
filios ; et idcirco appellavit nomen eius Levi. 35 Quarto concepit et
peperit filium et ait: Modo confitebor Domino ; et ob hoc vocavit eum
Iudam. Cessavitque parere.
30 1 Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori et
ait marito suo: Da mihi liberos, alioquin moriar . 2 Cui iratus
respondit Iacob: Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris? .
3 At illa: Ecce, inquit, famula mea Bilha; ingredere ad illam, ut
pariat super genua mea, et habeam ex illa et ego filios . 4 Deditque
illi Bilham famulam suam in coniugium. Quae, 5 ingresso ad se Iacob,
concepit et peperit filium. 6 Dixitque Rachel: Iudicavit mihi Deus
et exaudivit vocem quoque meam dans mihi filium ; et idcirco appellavit
nomen illius Dan. 7 Rursumque Bilha famula Rachel concepit et peperit
Iacob alterum filium, et 8 ait Rachel: Certamina Dei certavi cum
sorore mea et invalui ; vocavitque eum Nephthali. 9 Sentiens Lia quod
parere desisset, sumpsit Zelpham ancillam suam et tradidit eam Iacob in
uxorem. 10 Quae peperit Iacob filium. 11 Dixitque Lia:
Feliciter! ; et idcirco vocavit nomen eius Gad. 12 Peperit quoque
Zelpha ancilla Liae Iacob alterum filium. 13 Dixitque Lia: Pro
beatitudine mea! Beatam quippe me dicent mulieres ; propterea appellavit
eum Aser. 14 Egressus autem Ruben tempore messis triticeae, repperit in
agro mandragoras, quas Liae matri suae detulit. Dixitque Rachel: Da mihi
partem de mandragoris filii tui . 15 Illa respondit: Parumne tibi
videtur, quod praeripueris maritum mihi, ut etiam mandragoras filii mei
auferas? . Ait Rachel: Dormiat ergo tecum hac nocte pro mandragoris
filii tui . 16 Redeuntique ad vesperam Iacob de agro egressa est in
occursum eius Lia et: Ad me, inquit, intrabis, quia mercede conduxi te
pro mandragoris filii mei . Dormivitque cum ea nocte illa. 17 Et
exaudivit Deus Liam, concepitque et peperit Iacob filium quintum 18 et
ait: Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo ;
appellavitque nomen illius Issachar. 19 Rursum Lia concepit et peperit
Iacob sextum filium 20 et ait: Donavit me Deus dono bono; hac vice
honorabit me maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios ; et idcirco
appellavit nomen eius Zabulon. 21 Post quem peperit filiam nomine
Dinam. 22 Recordatus quoque Deus Rachelis exaudivit eam Deus et aperuit
vulvam illius. 23 Quae concepit et peperit filium dicens: Abstulit
Deus opprobrium meum ; 24 et vocavit nomen illius Ioseph dicens:
Addat mihi Dominus filium alterum! . 25 Nato autem Ioseph, dixit Iacob
ad Laban: Dimitte me, ut revertar in patriam et ad terram meam. 26
Da mihi uxores et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam; tu
nosti servitutem, qua servivi tibi . 27 Ait illi Laban: Inveniam
gratiam in conspectu tuo; augurio didici, quia benedixerit mihi Deus
propter te. 28 Constitue mercedem tuam, quam dem tibi . 29 At ille
respondit: Tu nosti quomodo servierim tibi et quanti in manibus meis
facti sint greges tui. 30 Modicum habuisti, antequam venirem ad te, et
nunc multiplicatum est vehementer, benedixitque tibi Dominus ad introitum
meum. Nunc autem quando providebo etiam domui meae? . 31 Dixitque
Laban: Quid tibi dabo? . At ille ait: Nihil mihi dabis; si feceris,
quod postulo, iterum pascam et custodiam pecora tua. 32 Gyrabo omnes
greges tuos hodie; separa cuncta pecora varia et maculosa et, quodcumque
furvum in ovibus et maculosum variumque in capris fuerit, erit merces mea.
33 Respondebitque mihi cras iustitia mea; quando veneris, ut inspicias
mercedem meam, omnia, quae non fuerint varia et maculosa in capris et
furva in ovibus, furti me arguent . 34 Dixit Laban: Gratum habeo,
quod petis! . 35 Et separavit in die illo hircos striatos atque
maculosos et omnes capras varias et maculosas, omne, in quo album erat, et
omne furvum in ovibus, et tradidit in manu filiorum suorum. 36 Et
posuit spatium itineris trium dierum inter se et Iacob, qui pascebat
reliquos greges Laban. 37 Tollens ergo Iacob virgas virides populeas et
amygdalinas et ex platanis, ex parte ita decorticavit eas, ut in his, quae
spoliata fuerant, candor appareret. 38 Posuitque virgas, quas ex parte
decorticaverat, in canalibus, ubi effundebatur aqua, ut, cum venissent
greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas et in aspectu earum
conciperent. 39 Factumque est ut in ipso calore coitus greges
intuerentur virgas et parerent striata et varia et maculosa. 40 Agnos
autem segregavit Iacob et posuit gregem ex adverso striatorum et omnium
furvorum in grege Laban et constituit sibi greges seorsum neque statuit
eos cum grege Laban. 41 Quotiescumque igitur calefiebant pecora
robusta, ponebat Iacob virgas in canalibus aquarum ante oculos pecorum, ut
in earum contemplatione conciperent. 42 Quando vero pecora debilia
erant, non ponebat eas. Factaque sunt debilia Laban et robusta Iacob;
43 ditatusque est homo ultra modum et habuit greges multos, ancillas
et servos, camelos et asinos.
31 1 Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicen tium:
Tulit Iacob omnia, quae fuerunt patris nostri, et de patris nostri
facultate acquisivit has divitias , 2 animadvertit quoque faciem
Laban quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius. 3 Et dixit
Dominus ad Iacob: Revertere in terram patrum tuorum et ad cognationem
tuam, eroque tecum . 4 Misit Iacob et vocavit Rachel et Liam in agrum,
ubi pascebat greges, 5 dixitque eis: Video faciem patris vestri quod
non sit erga me sicut heri et nudiustertius; Deus autem patris mei fuit
mecum, 6 et ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri
vestro. 7 Sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam
decem vicibus; et tamen non dimisit eum Deus, ut noceret mihi. 8 Si
quando dixit: "Variae erunt mercedes tuae", pariebant omnes oves varios
fetus. Quando vero e contrario ait: "Striata quaeque accipies pro
mercede", omnes greges striata pepererunt. 9 Tulitque Deus substantiam
patris vestri et dedit mihi. 10 Postquam enim conceptus gregis tempus
advenerat, levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super
feminas, striatos et varios et respersos. 11 Dixitque angelus Dei ad me
in somnis: "Iacob". Et ego respondi: Adsum. 12 Qui ait: "Leva oculos
tuos et vide universos masculos ascendentes super feminas, striatos et
varios atque respersos. Vidi enim omnia, quae fecit tibi Laban. 13 Ego
sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi. Nunc ergo
surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis tuae"
. 14 Responderunt ei Rachel et Lia: Numquid habemus adhuc partem et
hereditatem in domo patris nostri? 15 Nonne quasi alienas reputavit
nos et vendidit nos comeditque pretium nostrum? 16 Sed omnes opes,
quas tulit Deus patri nostro, nobis abstulit ac filiis nostris; unde
omnia, quae praecepit tibi Deus, fac . 17 Surrexit itaque Iacob et
imposuit liberos suos ac coniuges suas super camelos. 18 Tulitque
omnes greges suos et omnem substantiam suam, quidquid in Paddanaram
acquisierat, ut iret ad Isaac patrem suum in terram Chanaan. 19 Eo
tempore Laban ierat ad tondendas oves, et Rachel furata est theraphim
patris sui. 20 Iacob autem decepit cor Laban, non indicans ei quod
fugeret. 21 Cumque fugisset cum omnibus, quae possidebat, et, amne
transmisso, pergeret contra montem Galaad, 22 nuntiatum est Laban die
tertio quod fugisset Iacob. 23 Qui, assumptis fratribus suis,
persecutus est eum diebus septem et comprehendit eum in monte Galaad.
24 Venit autem Deus ad Laban Aramaeum per somnium noctis dixitque ei:
"Cave, ne quidquam loquaris contra Iacob!". 25 Iamque Iacob extenderat
in monte tabernaculum, cum Laban, consecutus eum cum fratribus suis, in
eodem monte Galaad fixit tentorium. 26 Et dixit ad Iacob: Quare ita
egisti et decepisti cor meum, abigens filias meas quasi captivas gladio?
27 Cur clam fugisti et decepisti me, non indicans mihi, ut prosequerer
te cum gaudio et canticis et tympanis et citharis? 28 Non es passus,
ut oscularer filios meos ac filias; stulte operatus es. Et nunc 29
valet quidem manus mea reddere tibi malum, sed Deus patris vestri heri
dixit mihi: Cave, ne loquaris contra Iacob quidquam!. 30 Esto,
profectus es, quia desiderio tibi erat domus patris tui; cur furatus es
deos meos? . 31 Respondit Iacob: Quia timui. Dixi enim, ne forte
violenter auferres filias tuas a me. 32 Apud quemcumque inveneris deos
tuos, non vivat! Coram fratribus nostris scrutare, quidquid tuorum apud me
inveneris, et aufer . Ignorabat enim Iacob quod Rachel furata esset
theraphim. 33 Ingressus itaque Laban tabernacula Iacob et Liae et
utriusque famulae, non invenit. Egressus de tentorio Liae, intravit
tentorium Rachelis. 34 Illa autem absconderat theraphim in stramento
cameli et sedit desuper. Scrutantique omne tentorium et nihil invenienti
35 ait: Ne irascatur dominus meus, quod coram te assurgere nequeo,
quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi . Quaesivit ergo et
non invenit theraphim. 36 Tumensque Iacob cum iurgio ait: Quam ob
culpam meam et ob quod peccatum meum sic persecutus es me, 37 quia
scrutatus es omnem supellectilem meam? Quid invenisti de cuncta substantia
domus tuae? Pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis, et iudicent
inter me et te. 38 Ecce, viginti annis fui tecum. Oves tuae et caprae
non abortiverunt, arietes gregis tui non comedi; 39 nec dilaceratum a
bestia ostendi tibi: ego damnum omne reddebam; quidquid die noctuque furto
perierat, a me exigebas. 40 Die aestu consumebar et nocte gelu,
fugiebatque somnus ab oculis meis. 41 Sic per viginti annos in domo
tua servivi tibi: quattuordecim pro filiabus et sex pro gregibus tuis;
immutasti quoque mercedem meam decem vicibus. 42 Nisi Deus patris mei,
Deus Abraham et Timor Isaac, affuisset mihi, certemodo nudum me
dimisisses; afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus et
iudicavit heri . 43 Respondit ei Laban: Filiae filiae meae et filii
filii mei et greges greges mei et omnia, quae cernis, mea sunt; et
filiabus meis quid possum facere illis hodie et filiis earum, quos
genuerunt? 44 Veni ergo, et ineamus foedus ego et tu, ut sit in
testimonium inter me et te . 45 Tulit itaque Iacob lapidem et erexit
illum in titulum; 46 dixitque fratribus suis: Afferte lapides . Qui
congregantes fecerunt tumulum comederuntque ibi super eum. 47 Quem
vocavit Laban Iegarsahadutha (id est Tumulus testimonii), et Iacob Galed
(uterque iuxta proprietatem linguae suae). 48 Dixitque Laban:
Tumulus iste testis erit inter me et te hodie ; et idcirco appellatum est
nomen eius Galed (id est Tumulus testis) 49 et etiam Maspha (id est
Specula), quia dixit: Speculetur Dominus inter me et te, quando
absconditi erimus ab invicem. 50 Si afflixeris filias meas et si
introduxeris uxores alias super eas, cum nemo nobiscum sit, vide, Deus est
testis inter me et te . 51 Dixitque Laban ad Iacob: En tumulus hic
et lapis, quem erexi inter me et te. 52 Testis erit tumulus iste et
lapis quod ego non transibo tumulum hunc pergens ad te, neque tu transibis
tumulum hunc et lapidem hunc ad malum. 53 Deus Abraham et Deus Nachor
iudicent inter nos . Iuravit Iacob per Timorem patris sui Isaac;
54 immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos, ut ederent
panem. Qui cum comedissent, pernoctaverunt in monte.
32 1 Laban vero de nocte consur gens osculatus est filios et fi
lias suas et benedixit illis reversusque est in locum suum. 2 Iacob
quoque abiit itinere, quo coeperat, fueruntque ei obviam angeli Dei. 3
Quos cum vidisset, ait: Castra Dei sunt haec ; et appellavit nomen loci
illius Mahanaim (id est Castra). 4 Misit autem nuntios ante se ad Esau
fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom. 5 Praecepitque eis
dicens: Sic loquimini domino meo Esau: Haec dicit servus tuus Iacob:
Apud Laban peregrinatus sum et fui usque in praesentem diem. 6 Habeo
boves et asinos, oves et servos atque ancillas; mittoque nunc legationem
ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo . 7 Reversique
sunt nuntii ad Iacob dicentes: Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce
properat in occursum tibi cum quadringentis viris . 8 Timuit Iacob
valde et perterritus divisit populum, qui secum erat, greges quoque et
oves et boves et camelos in duas turmas 9 dicens: Si venerit Esau ad
unam turmam et percusserit eam, alia turma, quae reliqua est, salvabitur
. 10 Dixitque Iacob: Deus patris mei Abraham et Deus patris mei
Isaac, Domine, qui dixisti mihi: "Revertere in terram tuam et in locum
nativitatis tuae, et benefaciam tibi", 11 minor sum cunctis
miserationibus et cuncta veritate, quam explesti servo tuo. In baculo meo
transivi Iordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior. 12 Erue
me de manu fratris mei, de manu Esau, quia valde eum timeo; ne forte
veniens percutiat matrem cum filiis. 13 Tu locutus es quod bene mihi
faceres et dilatares semen meum sicut arenam maris, quae prae multitudine
numerari non potest . 14 Mansit ibi nocte illa et sumpsit de his, quae
habebat, munera Esau fratri suo: 15 capras ducentas, hircos viginti,
oves ducentas et arietes viginti, 16 camelos fetas cum pullis suis
triginta, vaccas quadraginta et tauros decem, asinas viginti et pullos
earum decem. 17 Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum
greges dixitque pueris suis: Antecedite me, et sit spatium inter gregem
et gregem . 18 Et praecepit priori dicens: Si obvium habueris Esau
fratrem meum, et interrogaverit te: "Cuius es?" et "Quo vadis?" et "Cuius
sunt ista, quae sequeris?", 19 respondebis: Servi tui Iacob; munera
misit domino meo Esau. Ipse quoque post nos venit . 20 Similiter
mandata dedit secundo ac tertio et cunctis, qui sequebantur greges,
dicens: Iisdem verbis loquimini ad Esau, cum inveneritis eum, 21 et
addetis: Ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur. Dixit
enim: Placabo illum muneribus, quae praecedunt, et postea videbo faciem
eius: forsitan propitiabitur mihi . 22 Praecesserunt itaque munera
ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris. 23 Cumque nocte
surrexisset, tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis
et transivit vadum Iaboc; 24 sumptis ergo traductisque illis et
omnibus, quae ad se pertinebant, per torrentem, 25 mansit solus. Et
ecce vir luctabatur cum eo usque mane. 26 Qui cum videret quod eum
superare non posset, tetigit acetabulum femoris eius, et statim luxatum
est acetabulum femoris Iacob, cum luctaretur cum illo. 27 Dixitque:
Dimitte me, iam enim ascendit aurora . Respondit: Non dimittam te, nisi
benedixeris mihi . 28 Ait ad eum: Quod nomen est tibi? .
Respondit: Iacob . 29 At ille: Nequaquam, inquit, Iacob amplius
appellabitur nomen tuum, sed Israel: quoniam certasti cum Deo et cum
hominibus et praevaluisti! . 30 Interrogavit eum Iacob: Dic mihi,
quo appellaris nomine? . Respondit: Cur quaeris nomen meum? . Et
benedixit ei in eodem loco. 31 Vocavitque Iacob nomen loci illius
Phanuel dicens: Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea
. 32 Ortusque est ei sol, cum transgrederetur Phanuel; ipse vero
claudicabat propter femur. 33 Quam ob causam non comedunt filii Israel
nervum, qui est in femore, usque in praesentem diem, eo quod tetigerit
nervum femoris Iacob.
33 1 Elevans autem Iacob oculos suos vidit venientem Esau et cum
eo quadringentos viros; divisitque filios Liae et Rachel ambarumque
famularum. 2 Et posuit utramque ancillam et liberos earum in
principio, Liam vero et filios eius in secundo loco, Rachel autem et
Ioseph novissimos. 3 Et ipse praegrediens adoravit pronus in terram
septies, donec appropinquaret ad fratrem suum. 4 Currens itaque Esau
obviam fratri suo amplexatus est eum; stringensque collum eius osculatus
est eum, et fleverunt. 5 Levatisque oculis, vidit mulieres et liberos
earum et ait: Qui sunt isti tibi? . Respondit: Liberi sunt, quos
donavit mihi Deus servo tuo . 6 Et appropinquantes ancillae et filii
earum incurvati sunt. 7 Accessit quoque Lia cum liberis suis et, cum
similiter adorassent, extremi Ioseph et Rachel adoraverunt. 8 Quaenam
sunt, inquit, istae turmae, quas obvias habui? . Respondit: Ut
invenirem gratiam coram domino meo . 9 At ille: Habeo, ait,
plurima, frater mi; sint tua tibi . 10 Dixit Iacob: Noli ita,
obsecro; sed, si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de
manibus meis; sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei, et mihi
propitius fuisti. 11 Suscipe, quaeso, benedictionem, quae allata est
tibi; quia Deus misertus est mihi, et habeo omnia . Et, cum
compelleret illum, suscepit 12 et ait: Gradiamur simul, eroque
socius itineris tui . 13 Dixit Iacob: Nosti, domine mi, quod
parvulos habeam teneros et oves et boves fetas mecum; quas si plus in
ambulando fecero laborare vel una die, morientur cuncti greges. 14
Praecedat dominus meus ante servum suum; et ego sequar paulatim secundum
gressum pecorum ante me et secundum gressum parvulorum, donec veniam ad
dominum meum in Seir . 15 Respondit Esau: Oro te, ut de populo, qui
mecum est, saltem socii remaneant viae tuae. Non est, inquit, necesse;
hoc uno indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu domini mei . 16
Reversus est itaque illo die Esau itinere suo in Seir. 17 Et Iacob
venit in Succoth, ubi, aedificata sibi domo et fixis tentoriis pro
gregibus suis, appellavit nomen loci illius Succoth (id est
Tabernacula). 18 Transivitque Iacob incolumis ad urbem Sichem, quae est
in terra Chanaan, cum veniret de Paddanaram; et habitavit iuxta oppidum.
19 Emitque partem agri, in qua fixerat tabernaculum suum, a filiis
Hemmor patris Sichem centum argenteis. 20 Et erexit ibi altare et
vocavit illud: Deus est Deus Israel .
34 1 Egressa est autem Dina filia, quam Lia pepererat Iacob, ut
videret filias regionis illius. 2 Quam cum vidisset Sichem filius
Hemmor Hevaei principis terrae illius, adamavit eam et rapuit; et dormivit
cum illa, vi opprimens illam. 3 Et conglutinata est anima eius cum ea,
et amavit puellam et locutus est ad cor eius. 4 Dixitque ad Hemmor
patrem suum: Accipe mihi puellam hanc coniugem . 5 Cum audisset
Iacob quod violasset Dinam filiam suam, absentibus filiis et in pastu
pecorum occupatis, siluit, donec redirent. 6 Egresso autem Hemmor patre
Sichem, ut loqueretur ad Iacob, 7 ecce filii Iacob veniebant de agro,
auditoque, quod acciderat, contristati et irati sunt valde, eo quod foedam
rem esset operatus in Israel et, violata filia Iacob, rem illicitam
perpetrasset. 8 Locutus est itaque Hemmor ad eos: Sichem filii mei
adhaesit anima filiae vestrae; date eam illi uxorem, 9 et iungamus
vicissim conubia: filias vestras tradite nobis et filias nostras accipite
vobis. 10 Et habitate nobiscum; terra in potestate vestra est: manete,
perambulate et possidete eam . 11 Sed et Sichem ad patrem et ad
fratres eius ait: Inveniam gratiam coram vobis et, quaecumque
statueritis, dabo. 12 Augete mihi valde dotem et munera; libens
tribuam, quod petieritis. Tantum date mihi puellam hanc uxorem . 13
Responderunt filii Iacob Sichem et Hemmor patri eius in dolo ob stuprum
sororis: 14 Non possumus facere, quod petitis, dare sororem nostram
homini incircumciso, opprobrium enim esset nobis. 15 In hoc tantum
valebimus acquiescere vobis: si esse volueritis similes nostri,
circumcidatur in vobis omne masculini sexus; 16 tunc dabimus et
accipiemus mutuo filias nostras ac vestras et habitabimus vobiscum
erimusque unus populus. 17 Si autem circumcidi nolueritis, tollemus
filiam nostram et recedemus . 18 Placuit oblatio eorum Hemmor et
Sichem filio eius, 19 nec distulit adulescens quin statim, quod
petebatur, expleret; amabat enim filiam Iacob valde, et ipse erat inclitus
in omni domo patris sui. 20 Ingressique portam urbis, Hemmor et Sichem
filius eius locuti sunt ad viros civitatis suae: 21 Viri isti
pacifici sunt erga nos; maneant in terra et perambulent eam, quae spatiosa
et lata est eis; filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus.
22 Tantum in hoc valebunt viri acquiescere nobis, ut maneant nobiscum
et efficiamur unus populus, si circumcidamus masculos nostros ritum gentis
imitantes; 23 et pecora et substantia et armenta eorum nostra erunt.
Tantum in hoc acquiescamus, et habitabunt nobiscum . 24 Assensique
sunt omnes, circumcisis cunctis maribus, qui egrediebantur e porta
civitatis suae. 25 Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum
dolor est, arreptis duo filii Iacob Simeon et Levi fratres Dinae gladiis,
ingressi sunt urbem securi; interfectisque omnibus masculis, 26 Hemmor
et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam.
27 Filii Iacob irruerunt super occisos, et depopulati sunt urbem in
ultionem stupri. 28 Oves eorum et armenta et asinos cunctaque, quae in
civitate et in agris erant, tulerunt. 29 Omnes opes eorum, parvulos
quoque et uxores duxerunt captivas et diripuerunt omnia, quae in domibus
erant. 30 Iacob autem dixit ad Simeon et Levi: Turbastis me et
odiosum fecistis me Chananaeis et Pherezaeis habitatoribus terrae huius.
Nos pauci sumus; illi congregati percutient me, et delebor ego et domus
mea . 31 Responderunt: Numquid ut scorto abuti debuere sorore
nostra? .
35 1 Locutus est Deus ad Iacob: Surge et ascende Bethel et
habita ibi; facque altare Deo, qui apparuit tibi, quando fugiebas Esau
fratrem tuum . 2 Iacob vero, convocata omni domo sua, ait: Abigite
deos alienos, qui in medio vestri sunt, et mundamini ac mutate vestimenta
vestra. 3 Surgamus et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare
Deo, qui exaudivit me in die tribulationis meae et socius fuit itineris
mei . 4 Dederunt ergo ei omnes deos alienos, quos habebant, et
inaures, quae erant in auribus eorum; at ille infodit ea subter Quercum,
quae est prope urbem Sichem. 5 Cumque profecti essent, terror Dei
invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi filios
Iacob. 6 Venit igitur Iacob Luzam, quae est in terra Chanaan, id est
Bethel, ipse et omnis populus cum eo. 7 Aedificavitque ibi altare et
appellavit nomen loci illius Deus Bethel; ibi enim apparuit ei Deus, cum
fugeret fratrem suum. 8 Eodem tempore mortua est Debora nutrix
Rebeccae et sepulta est ad radices Bethel subter quercum; vocatumque est
nomen loci illius Quercus fletus. 9 Apparuit iterum Deus Iacob,
postquam reversus est de Paddanaram, benedixitque ei 10 dicens: Non
vocaberis ultra Iacob, sed Israel erit nomen tuum , et appellavit eum
Israel. 11 Dixitque ei: Ego Deus omnipotens. Cresce et multiplicare;
gens et congregatio nationum erunt ex te, reges de lumbis tuis
egredientur. 12 Terramque, quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi; et
semini tuo post te dabo terram hanc . 13 Et ascendit ab eo
Deus. 14 Ille vero erexit titulum lapideum in loco, quo locutus ei
fuerat Deus, libans super eum libamina et effundens oleum 15 vocansque
nomen loci illius Bethel. 16 Egressi sunt de Bethel. Et adhuc spatium
quoddam erat usque ad Ephratham, cum parturiret Rachel; 17 ob
difficultatem partus periclitari coepit, dixitque ei obstetrix: Noli
timere, quia et hac vice habes filium . 18 Egrediente autem anima et
imminente iam morte, vocavit nomen filii sui Benoni (id est Filius doloris
mei); pater vero appellavit eum Beniamin (id est Filius dextrae). 19
Mortua est ergo Rachel et sepulta est in via, quae ducit Ephratham; haec
est Bethlehem. 20 Erexitque Iacob titulum super sepulcrum eius; hic
est titulus monumenti Rachel usque in praesentem diem. 21 Egressus inde
Israel, fixit tabernaculum trans Magdaleder (id est Turris gregis). 22
Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben et dormivit cum Bilha
concubina patris sui; quod illum minime latuit. Erant autem filii Iacob
duodecim. 23 Filii Liae: primogenitus Ruben et Simeon et Levi et Iudas
et Issachar et Zabulon. 24 Filii Rachel: Ioseph et Beniamin. 25
Filii Bilhae ancillae Rachelis: Dan et Nephthali. 26 Filii Zelphae
ancillae Liae: Gad et Aser. Hi sunt filii Iacob, qui nati sunt ei in
Paddanaram. 27 Venit Iacob ad Isaac patrem suum in Mambre Cariatharbe,
id est Hebron, ubi peregrinatus est Abraham et Isaac. 28 Et completi
sunt dies Isaac centum octoginta annorum; 29 consumptusque aetate
mortuus est et appositus est populo suo senex et plenus dierum. Et
sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui.
36 1 Hae sunt autem generationes Esau. Ipse est Edom. 2 Esau
accepit uxores de filiabus Chanaan: Ada filiam Elon Hetthaei et Oolibama
filiam Ana filii Sebeon Horraei; 3 Basemath quoque filiam Ismael
sororem Nabaioth. 4 Peperit autem Ada Eliphaz, Basemath genuit Rahuel,
5 Oolibama genuit Iehus et Ialam et Core. Hi filii Esau, qui nati
sunt ei in terra Chanaan. 6 Tulit autem Esau uxores suas et filios et
filias et omnes animas domus suae et pecora armenta et cuncta, quae
acquisierat in terra Chanaan, et abiit in terram Seir; recessitque a
fratre suo Iacob. 7 Divites enim erant valde et simul habitare non
poterant; nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine
gregum. 8 Habitavitque Esau in monte Seir. Ipse est Edom. 9 Hae
autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir, 10 et haec
nomina filiorum eius: Eliphaz filius Ada uxoris Esau, Rahuel quoque filius
Basemath uxoris eius. 11 Fueruntque Eliphaz filii: Theman, Omar, Sepho
et Gatham et Cenez. 12 Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau,
quae peperit ei Amalec. Hi sunt filii Ada uxoris Esau. 13 Filii autem
Rahuel: Nahath et Zara, Samma et Meza; hi filii Basemath uxoris
Esau. 14 Isti erant filii Oolibama filiae Ana filii Sebeon uxoris Esau,
quos genuit ei: Iehus et Ialam et Core. 15 Hi duces filiorum Esau.
Filii Eliphaz primogeniti Esau: dux Theman, dux Omar, dux Sepho, dux
Cenez, 16 dux Core, dux Gatham, dux Amalec. Hi duces Eliphaz in terra
Edom; hi filii Ada. 17 Hi filii Rahuel filii Esau: dux Nahath, dux
Zara, dux Samma, dux Meza. Hi duces Rahuel in terra Edom; isti filii
Basemath uxoris Esau. 18 Hi filii Oolibama uxoris Esau: dux Iehus, dux
Ialam, dux Core. Hi duces Oolibama filiae Ana uxoris Esau. 19 Isti sunt
filii Esau et hi duces eorum. Ipse est Edom. 20 Isti sunt filii Seir
Horraei habitatores terrae: Lotan et Sobal et Sebeon et Ana 21 et
Dison et Eser et Disan; hi duces Horraei filii Seir in terra Edom. 22
Facti sunt autem filii Lotan: Hori et Hemam; erat autem soror Lotan
Thamna. 23 Et isti filii Sobal: Alvan et Manahath et Ebal, Sepho et
Onam. 24 Et hi filii Sebeon: Aia et Ana. Iste est Ana, qui invenit
aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui. 25
Habuitque filium Dison et filiam Oolibama. 26 Et isti filii Dison:
Hemdan et Eseban et Iethran et Charran. 27 Hi filii Eser: Bilhan et
Zavan et Iacan. 28 Habuit autem filios Disan: Us et Aran. 29 Isti
duces Horraeorum: dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana, 30 dux
Dison, dux Eser, dux Disan; isti duces Horraeorum secundum tribus eorum in
terra Seir. 31 Reges autem, qui regnaverunt in terra Edom, antequam
haberent regem filii Israel, fuerunt hi. 32 Regnavit in Edom Bela
filius Beor, nomenque urbis eius Denaba. 33 Mortuus est autem Bela, et
regnavit pro eo Iobab filius Zarae de Bosra. 34 Cumque mortuus esset
Iobab, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum. 35 Hoc quoque
mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione
Moab; et nomen urbis eius Avith. 36 Cumque mortuus esset Adad,
regnavit pro eo Semla de Masreca. 37 Hoc quoque mortuo, regnavit pro
eo Saul de Rohoboth iuxta fluvium. 38 Cumque et hic obiisset,
successit in regnum Baalhanan filius Achobor. 39 Isto quoque mortuo,
regnavit pro eo Adad, nomenque urbis eius Phau; et appellabatur uxor eius
Meetabel filia Matred filiae Mezaab. 40 Haec ergo nomina ducum Esau in
cognationibus et locis et vocabulis suis: dux Thamna, dux Alva, dux
Ietheth, 41 dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon, 42 dux Cenez, dux
Theman, dux Mabsar, 43 dux Magdiel, dux Iram. Hi duces Edom
habitantes in terra imperii sui. Ipse est Esau pater
Idumaeorum.
37 1 Habitavit autem Iacob in terra Chanaan, in qua pere grinatus
est pater suus. 2 Hae sunt generationes Iacob. Ioseph, cum decem et
scptem esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer; et
erat cum filiis Bilhae et Zelphae uxorum patris sui; detulitque patri
malam eorum famam. 3 Israel autem diligebat Ioseph super omnes filios
suos, eo quod in senectute genuisset eum; fecitque ei tunicam talarem.
4 Videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis
amaretur, oderant eum nec poterant ei quidquam pacifice loqui. 5
Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis; quae causa
maioris odii seminarium fuit. 6 Dixitque ad eos: Audite somnium
meum, quod vidi. 7 Putabam ligare nos manipulos in agro, et quasi
consurgere manipulum meum et stare, vestrosque manipulos circumstantes
adorare manipulum meum . 8 Responderunt fratres eius: Numquid rex
noster eris? Aut subiciemur dicioni tuae? . Haec ergo causa somniorum
atque sermonum, invidiae et odii fomitem ministravit. 9 Aliud quoque
vidit somnium, quod narrans fratribus ait: Vidi per somnium quasi solem
et lunam et stellas undecim adorare me . 10 Quod cum patri suo et
fratribus retulisset, increpavit eum pater suus et dixit: Quid sibi vult
hoc somnium, quod vidisti? Num ego et mater tua et fratres tui adorabimus
te proni in terram? . 11 Invidebant igitur ei fratres sui; pater vero
rem tacitus considerabat. 12 Cumque fratres illius in pascendis
gregibus patris morarentur in Sichem, 13 dixit Israel ad Ioseph:
Fratres tui pascunt oves in Sichimis; veni, mittam te ad eos . Quo
respondente: 14 Praesto sum , ait ei: Vade et vide, si cuncta
prospera sint erga fratres tuos et pecora, et renuntia mihi quid agatur .
Missus de valle Hebron venit in Sichem; 15 invenitque eum vir errantem
in agro et interrogavit quid quaereret. 16 At ille respondit:
Fratres meos quaero; indica mihi, ubi pascant greges . 17 Dixitque ei
vir: Recesserunt de loco isto; audivi autem eos dicentes: "Eamus in
Dothain" . Perrexit ergo Ioseph post fratres suos et invenit eos in
Dothain. 18 Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos,
cogitaverunt illum occidere. 19 Et mutuo loquebantur: Ecce somniator
venit; 20 venite, occidamus eum et mittamus in unam cisternarum
dicemusque: Fera pessima devoravit eum. Et tunc apparebit quid illi
prosint somnia sua . 21 Audiens autem hoc Ruben nitebatur liberare eum
de manibus eorum et dixit: 22 Non interficiamus animam eius . Et
dixit ad eos: Non effundatis sanguinem; sed proicite eum in cisternam
hanc, quae est in solitudine, manusque vestras servate innoxias . Hoc
autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo.
23 Confestim igitur, ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum
tunica talari 24 miseruntque eum in cisternam, quae non habebat
aquam. 25 Et sederunt, ut comederent panem. Attollentes autem oculos
viderunt Ismaelitas viatorcs venire de Galaad et camelos eorum portantes
tragacanthum et masticem et ladanum in Aegyptum. 26 Dixit ergo Iudas
fratribus suis: Quid nobis prodest, si occiderimus fratrem nostrum et
celaverimus sanguinem ipsius? 27 Melius est ut vendatur Ismaelitis, et
manus nostrae non polluantur; frater enim et caro nostra est .
Acquieverunt fratres sermonibus illius. 28 Et praetereuntibus
Madianitis negotiatoribus, extrahentes Ioseph de cisterna, vendiderunt eum
Ismaelitis viginti argenteis. Qui duxerunt eum in Aegyptum. 29
Reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerum 30 et, scissis
vestibus, pergens ad fratres suos ait: Puer non comparet, et ego quo
ibo? . 31 Tulerunt autem tunicam eius et in sanguinem haedi, quem
occiderant, tinxerunt 32 mittentes, qui ferrent ad patrem et dicerent:
Hanc invenimus; vide, utrum tunica talaris filii tui sit an non? . 33
Quam cum agnovisset pater, ait: Tunica filii mei est; fera pessima
comedit eum, bestia devoravit Ioseph . 34 Scissisque vestibus,
indutus est cilicio lugens filium suum multo tempore. 35 Congregatis
autem cunctis liberis eius, ut lenirent dolorem patris, noluit
consolationem accipere et ait: Descendam ad filium meum lugens in
infernum . Et flevit super eo pater eius. 36 Madianitae autem
vendiderunt Ioseph in Aegypto Putiphari eunucho pharaonis, magistro
satellitum.
38 1 Eo tempore descendens Iudas a fratribus suis divertit ad
virum Odollamitem nomine Hiram. 2 Viditque ibi filiam hominis
Chananaei vocabulo Sue et, accepta uxore, ingressus est ad eam. 3 Quae
concepit et peperit filium vocavitque nomen eius Her. 4 Rursumque
concepto fetu, natum filium nominavit Onan. 5 Tertium quoque peperit,
quem appellavit Sela. Ipsa autem erat in Chasib, quando peperit
illum. 6 Dedit autem Iudas uxorem primogenito suo Her nomine Thamar.
7 Fuit quoque Her primogenitus Iudae nequam in conspectu Domini, et ab
eo occisus est. 8 Dixit ergo Iudas ad Onan: Ingredere ad uxorem
fratris tui et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo . 9 Ille,
sciens non sibi nasci hunc filium, introiens ad uxorem fratris sui semen
fundebat in terram, ne proles fratris nomine nasceretur. 10 Et idcirco
occidit et eum Dominus, quod rem detestabilem fecerat. 11 Quam ob rem
dixit Iudas Thamar nurui suae: Esto vidua in domo patris tui, donec
crescat Sela filius meus . Timebat, enim, ne et ipse moreretur sicut
fratres eius. Quae abiit et habitavit in domo patris sui. 12 Evolutis
autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Iudae. Qui, post luctum
consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum ipse et Hiras
amicus suus Odollamites in Thamnam. 13 Nuntiatumque est Thamar quod
socer illius ascenderet in Thamnam ad tondendas oves. 14 Quae,
depositis viduitatis vestibus, cooperuit se velo et, mutato habitu, sedit
in porta Enaim in via, quae ducit Thamnam; eo quod crevisset Sela, et non
eum accepisset maritum. 15 Quam cum vidisset Iudas, suspicatus est
esse meretricem; operuerat enim vultum suum. 16 Declinansque ad eam in
via ait: Veni, coeam tecum ; nesciebat enim quod nurus sua esset. Qua
respondente: Quid mihi dabis, ut fruaris concubitu meo? , 17 dixit:
Mittam tibi haedum de gregibus . Rursum illa dicente: Si dederis mihi
arrabonem, donec mittas illum , 18 ait Iudas: Quid vis tibi pro
arrabone dari? . Respondit: Sigillum tuum et funiculum et baculum, quem
manu tenes . Et dedit ei. In coitu cum eo mulier concepit 19 et
surgens abiit; depositoque velo, induta est viduitatis vestibus. 20
Misit autem Iudas haedum per amicum suum Odollamitem, ut reciperet pignus,
quod dederat mulieri. Qui cum non invenisset eam, 21 interrogavit
homines loci illius: Ubi est meretrix, quae sedebat in Enaim in via? .
Respondentibus cunctis: Non fuit in loco isto meretrix , 22
reversus est ad Iudam et dixit ei: Non inveni eam; sed et homines loci
illius dixerunt mihi numquam ibi sedisse scortum . 23 Ait Iudas:
Habeat sibi; ne simus in ludibrium. Ego misi haedum, quem promiseram, et
tu non invenisti eam . 24 Ecce autem post tres menses nuntiaverunt
Iudae dicentes: Fornicata est Thamar nurus tua et gravida est ex
fornicatione . Dixitque Iudas: Producite eam, ut comburatur . 25
Quae cum educeretur ad poenam, misit ad socerum suum dicens: De viro,
cuius haec sunt, concepi; cognosce cuius sit sigillum et funiculus et
baculus . 26 Qui, agnitis pignoribus, ait: Iustior me est, quia non
tradidi eam Sela filio meo . Attamen ultra non cognovit illam. 27
Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero; atque in ipsa effusione
infantium unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum dicens:
28 Iste egressus est prior . 29 Illo vero retrahente manum,
egressus est frater eius; dixitque mulier: Qualem rupisti tibi rupturam?
. Et ob hanc causam vocatum est nomen eius Phares (id est Ruptura).
30 Postea egressus est frater eius, in cuius manu erat coccinum; qui
appellatus est Zara (id est Ortus solis).
39 1 Igitur Ioseph ductus est in Aegyptum; emitque eum Pu tiphar
eunuchus pharaonis, princeps satellitum, vir Aegyptius, de manu
Ismaelitarum, a quibus perductus erat. 2 Fuitque Dominus cum eo, et
erat vir in cunctis prospere agens habitabatque in domo domini sui. 3
Qui optime noverat esse Dominum cum eo et omnia, quae gereret, ab eo
dirigi in manu illius. 4 Invenitque loseph gratiam coram domino suo et
ministrabat ei. Et factum est, postquam praeposuit eum domui suae et
omnia, quae possidebat, tradidit in manum eius, 5 benedixit Dominus
domui Aegyptii propter Ioseph, et benedictio Domini erat in omni
possessione eius tam in aedibus quam in agris. 6 Et reliquit omnia,
quae possidebat, in manu Ioseph nec cum eo quidquam aliud noverat nisi
panem, quo vescebatur. Erat autem Ioseph pulchra facie et decorus
aspectu. 7 Post haec ergo iniecit uxor domini eius oculos suos in
Ioseph et ait: Dormi mecum . 8 Qui nequaquam acquiescens dixit ad
eam: Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, non curat de ulla re in
domo sua, 9 nec quisquam maior est in domo hac quam ego, et nihil mihi
subtraxit praeter te, quae uxor eius es. Quomodo ergo possum malum hoc
magnum facere et peccare in Deum? . 10 Huiuscemodi verbis per
singulos dies et mulier molesta erat adulescenti, et ille recusabat
stuprum. 11 Accidit autem quadam die, ut intraret Ioseph domum et opus
suum absque arbitris faceret; 12 illa, apprehensa lacinia vestimenti
eius, dixit: Dormi mecum . Qui, relicto in manu illius pallio, fugit et
egressus est foras. 13 Cumque vidisset illum mulier vestem reliquisse
in manibus suis et fugisse foras, 14 vocavit homines domus suae et ait
ad eos: En introduxit virum Hebraeum, ut illuderet nobis; ingressus est
ad me, ut coiret mecum. Cumque ego succlamassem, 15 et audisset vocem
meam, reliquit pallium, quod tenebam, et fugit foras . 16 Retentum
pallium ostendit marito revertenti domum 17 et secundum verba haec
locuta est: Ingressus est ad me servus Hebraeus, quem adduxisti, ut
illuderet mihi; 18 cumque audisset me clamare, reliquit pallium, quod
tenebam, et fugit foras . 19 Dominus, auditis his verbis coniugis,
iratus est valde; 20 tradiditque Ioseph in carcerem, ubi vincti regis
custodiebantur. Et erat ibi clausus. 21 Fuit autem Dominus cum Ioseph
et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.
22 Qui tradidit in manu Ioseph universos vinctos, qui in custodia
tenebantur, et, quidquid ibi faciendum erat, ipse faciebat, 23 nec
princeps carceris spectabat quidquid in manu eius erat: Dominus enim erat
cum illo et omnia opera eius dirigebat.
40 1 His ita gestis, accidit ut peccarent pincerna regis Aegypti
et pistor domino suo. 2 Iratusque pharao contra duos eunuchos,
praepositum pincernarum et praepositum pistorum, 3 misit eos in
carcerem principis satellitum, in quo erat vinctus et Ioseph. 4 Et
princeps satellitum tradidit eos Ioseph, qui ministrabat eis. Aliquantulum
temporis illi in custodia tenebantur. 5 Videruntque ambo somnium nocte
una iuxta interpretationem congruam sibi. 6 Ad quos cum introisset
Ioseph mane et vidisset eos tristes, 7 sciscitatus est eos dicens:
Cur tristior est hodie solito facies vestra? . 8 Qui responderunt:
Somnium vidimus, et non est qui interpretetur nobis . Dixitque ad eos
Ioseph: Numquid non Dei est interpretatio? Referte mihi quid videritis
. 9 Narravit praepositus pincernarum somnium suum: Videbam coram me
vitem, 10 in qua erant tres propagines, crescere paulatim in gemmas et
post flores uvas maturescere; 11 calicemque pharaonis in manu mea.
Tuli ergo uvas et expressi in calicem, quem tenebam, et tradidi poculum
pharaoni . 12 Respondit Ioseph: Haec est interpretatio somnii: tres
propagines, tres adhuc dies sunt, 13 post quos elevabit pharao caput
tuum et restituet te in gradum pristinum; dabisque ei calicem iuxta
officium tuum, sicut facere ante consueveras. 14 Tantum memento mei,
cum tibi bene fuerit, et facias mecum misericordiam, ut suggeras pharaoni,
ut educat me de isto carcere; 15 quia furto sublatus sum de terra
Hebraeorum et hic innocens in lacum missus sum . 16 Videns pistorum
magister quod somnium in bonum dissolvisset, ait: Et ego vidi somnium,
quod tria canistra farinae haberem super caput meum; 17 et in uno
canistro, quod erat excelsius, portare me ex omnibus cibis pharaonis, qui
fiunt arte pistoria, avesque comedere eos . 18 Respondit Ioseph:
Haec est interpretatio somnii: tria canistra, tres adhuc dies sunt, 19
post quos auferet pharao caput tuum ac suspendet te in patibulo, et
comedent volucres carnes tuas . 20 Exinde dies tertius natalicius
pharaonis erat; qui faciens grande convivium pueris suis elevavit caput
magistri pincernarum et caput pistorum principis in medio puerorum suorum;
21 restituitque alterum in locum suum, ut porrigeret ei poculum,
22 alterum suspendit in patibulo, sicut interpretatus erat eis
Ioseph. 23 Attamen praepositus pincernarum non est recordatus Ioseph,
sed oblitus est interpretis sui.
41 1 Post duos annos vidit pharao somnium. Putabat se stare super
fluvium, 2 de quo ascendebant septem boves pulchrae et crassae et
pascebantur in locis palustribus. 3 Aliae quoque septem emergebant
post illas de flumine foedae confectaeque macie et stabant in ipsa amnis
ripa; 4 devoraveruntque septem boves pulchras et crassas.
Expergefactus pharao 5 rursum dormivit et vidit alterum somnium.
Septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque formosae. 6 Aliae
quoque totidem spicae tenues et percussae vento urente oriebantur 7
devorantes omnem priorum pulchritudinem. Evigilavit pharao, et ecce erat
somnium! 8 Et, facto mane, pavore perterritus misit ad omnes
coniectores Aegypti cunctosque sapientes suos; et accersitis narravit
somnium, nec erat qui interpretaretur. 9 Tunc demum reminiscens
pincernarum magister ait: Confiteor peccatum meum. 10 Iratus rex
servis suis me et magistrum pistorum retrudi iussit in carcerem principis
satellitum, 11 ubi una nocte uterque vidimus somnium praesagum
futurorum. 12 Erat ibi puer Hebraeus eiusdem ducis satellitum famulus,
cui narrantes somnia 13 audivimus quidquid postea rei probavit
eventus. Ego enim redditus sum officio meo, et ille suspensus est in
patibulo . 14 Protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph
totonderunt ac, veste mutata, obtulerunt ei. 15 Cui ille ait: Vidi
somnia, nec est qui edisserat; quae audivi te sapientissime conicere .
16 Respondit Ioseph: Absque me Deus respondebit prospera pharaoni!
. 17 Narravit ergo pharao, quod viderat: Putabam me stare super
ripam fluminis 18 et septem boves de amne conscendere pulchras nimis
et obesis carnibus, quae in pastu paludis virecta carpebant. 19 Et
ecce has sequebantur aliae septem boves in tantum deformes et macilentae,
ut numquam tales in terra Aegypti viderim; 20 quae, devoratis et
consumptis prioribus, 21 nullum saturitatis dedere vestigium; sed
simili macie et squalore torpebant. Evigilans, rursus sopore depressus,
22 vidi somnium: Septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque
pulcherrimae. 23 Aliae quoque septem tenues et percussae vento urente
oriebantur e stipula; 24 quae priorum pulchritudinem devoraverunt.
Narravi coniectoribus somnium, et nemo est qui edisserat . 25
Respondit Ioseph: Somnium regis unum est: quae facturus est, Deus
ostendit pharaoni. 26 Septem boves pulchrae et septem spicae plenae
septem ubertatis anni sunt; eandemque vim somnii comprehendunt. 27
Septem quoque boves tenues atque macilentae, quae ascenderunt post eas, et
septem spicae tenues et vento urente percussae septem anni sunt venturae
famis, 28 qui hoc ordine complebuntur: 29 ecce septem anni venient
fertilitatis magnae in universa terra Aegypti; 30 quos sequentur
septem anni alii tantae sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro
abundantia. Consumptura est enim fames omnem terram, 31 et ubertatis
magnitudinem perditura est inopiae magnitudo. 32 Quod autem vidisti
secundo ad eandem rem pertinens somnium, firmitatis indicium est, eo quod
fiat sermo Dei et velocius a Deo impleatur. 33 Nunc ergo provideat rex
virum intellegentem et sapientem et praeficiat eum terrae Aegypti 34
constituatque praepositos per cunctas regiones et quintam partem fructuum
per septem annos fertilitatis, 35 qui iam nunc futuri sunt, congreget
in horrea; et omne frumentum sub pharaonis potestate condatur serveturque
in urbibus; 36 et paretur futurae septem annorum fami, quae pressura
est Aegyptum, et non consumetur terra inopia . 37 Placuit pharaoni
consilium et cunctis ministris eius. 38 Locutusque est ad eos: Num
invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit? . 39
Dixit ergo ad Ioseph: Quia ostendit tibi Deus omnia, quae locutus es,
numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero? 40 Tu eris
super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus meus oboediet;
uno tantum regni solio te praecedam . 41 Dixitque rursus pharao ad
Ioseph: Ecce, constitui te super universam terram Aegypti . 42
Tulitque anulum de manu sua et dedit eum in manu eius; vestivitque eum
stola byssina et collo torquem auream circumposuit. 43 Fecitque eum
ascendere super currum suum secundum, clamante praecone: Abrech! , ut
omnes coram eo genuflecterent et praepositum esse scirent universae terrae
Aegypti. 44 Dixit quoque rex ad Ioseph: Ego sum pharao; absque tuo
imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti .
45 Vertitque nomen eius et vocavit eum lingua Aegyptiaca Saphaneth
Phanec (quod interpretatur Salvator mundi) deditque illi uxorem Aseneth
filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos. Egressus est itaque Ioseph ad
terram Aegypti 46 triginta autem annorum erat quando stetit in
conspectu regis pharaonis et circuivit omnes regiones Aegypti. 47
Venitque fertilitas septem annorum, et segetes congregavit in horrea
Aegypti 48 condens in singulis urbibus frumentum camporum in circuitu.
49 Tantaque fuit abundantia tritici, ut arenae maris coaequaretur, et
copia mensuram excederet. 50 Nati sunt autem Ioseph filii duo, antequam
veniret fames, quos ei peperit Aseneth filia Putiphare sacerdotis
Heliopoleos. 51 Vocavitque nomen primogeniti Manasses dicens:
Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum et domus patris mei .
52 Nomen quoque secundi appellavit Ephraim dicens: Crescere me fecit
Deus in terra paupertatis meae . 53 Igitur, transactis septem annis
ubertatis, qui fuerant in Aegypto, 54 coeperunt venire septem anni
inopiae, quos praedixerat Ioseph, et in universo orbe fames praevaluit; in
cuncta autem terra Aegypti erat panis. 55 Qua esuriente, clamavit
populus ad pharaonem alimenta petens. Quibus ille respondit: Ite ad
Ioseph et, quidquid vobis dixerit, facite . 56 Et invaluit fames in
omni terra Aegypti; aperuitque Ioseph universa horrea et vendebat
Aegyptiis; nam et illos oppresserat fames. 57 Omnesque provinciae
veniebant in Aegyptum, ut emerent escas apud Ioseph, quia inopia
invaluerat in universa terra.
42 1 Audiens autem Iacob quod alimenta venderentur in Ae gypto,
dixit filiis suis: Quare aspicitis vos invicem? 2 Audivi quod
triticum venumdetur in Aegypto; descendite et emite nobis necessaria, ut
possimus vivere et non consumamur inopia . 3 Descenderunt igitur
fratres Ioseph decem, ut emerent frumenta in Aegypto, 4 Beniamin
fratre Ioseph domi retento a Iacob, qui dixerat fratribus eius: Ne forte
in itinere quidquam patiatur mali . 5 Et ingressi sunt filii Israel
terram Aegypti cum aliis, qui pergebant ad emendum. Erat autem fames in
terra Chanaan. 6 Et Ioseph erat princeps in terra Aegypti, atque ad
eius nutum frumenta populis vendebantur. Cumque venissent et adorassent
eum fratres sui proni in terram, 7 et agnovisset eos, quasi ad alienos
durius loquebatur interrogans eos: Unde venistis? . Qui responderunt:
De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria . 8 Et tamen fratres
ipse cognoscens non est cognitus ab eis. 9 Recordatusque somniorum,
quae aliquando viderat, ait ad eos: Exploratores estis; ut videatis
infirmiora terrae, venistis! . 10 Qui dixerunt: Non est ita,
domine; sed servi tui venerunt, ut emerent cibos. 11 Omnes filii unius
viri sumus; sinceri sumus, nec quidquam famuli tui machinantur mali .
12 Quibus ille respondit: Aliter est; immunita terrae huius
considerare venistis! . 13 At illi: Duodecim, inquiunt, servi tui
fratres sumus filii viri unius in terra Chanaan; minimus cum patre nostro
est, alius non est super . 14 Hoc est, ait, quod locutus sum:
exploratores estis! 15 Iam nunc experimentum vestri capiam: per
salutem pharaonis, non egrediemini hinc, donec veniat frater vester
minimus! 16 Mittite ex vobis unum, et adducat eum; vos autem eritis in
vinculis, donec probentur, quae dixistis, utrum vera an falsa sint.
Alioquin, per salutem pharaonis, exploratores estis! . 17 Tradidit
ergo illos custodiae tribus diebus. 18 Die autem tertio eductis de
carcere, ait: Facite, quae dixi, et vivetis; Deum enim timeo. 19 Si
sinceri estis, frater vester unus ligetur in carcere; vos autem abite et
ferte frumenta, quae emistis, in domos vestras, 20 et fratrem vestrum
minimum ad me adducite, ut possim vestros probare sermones, et non
moriamini . Fecerunt, ut dixerat, 21 et locuti sunt ad invicem:
Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam
animae illius, cum deprecaretur nos, et non audivimus. Idcirco venit super
nos ista tribulatio . 22 Et Ruben ait: Numquid non dixi vobis:
Nolite peccare in puerum? Et non audistis me. En sanguis eius exquiritur
. 23 Nesciebant autem quod intellegeret Ioseph, eo quod per
interpretem loquebatur ad eos. 24 Avertitque se parumper et flevit; et
reversus locutus est ad eos. 25 Tollensque Simeon et ligans, illis
praesentibus, iussit ministris, ut implerent eorum saccos tritico et
reponerent pecunias singulorum in sacculis suis, datis supra cibariis in
viam. Qui fecerunt ita. 26 At illi portantes frumenta in asinis suis
profecti sunt. 27 Apertoque unus sacco, ut daret iumento pabulum in
deversorio, contemplatus pecuniam in ore sacculi 28 dixit fratribus
suis: Reddita est mihi pecunia: en habetur in sacco! . Et obstupefacti
turbatique mutuo dixerunt: Quidnam est hoc, quod fecit nobis Deus?
. 29 Veneruntque ad Iacob patrem suum in terram Chanaan; et
narraverunt ei omnia, quae accidissent sibi, dicentes: 30 Locutus
est nobis dominus terrae dure et putavit nos exploratores esse provinciae
. 31 Cui respondimus: Sinceri sumus, nec ullas molimur insidias;
32 duodecim fratres uno patre geniti sumus, unus non est super,
minimus cum patre nostro est in terra Chanaan. 33 Et dixit nobis vir,
dominus terrae: "Sic probabo quod sinceri sitis: fratrem vestrum unum
dimittite apud me et cibaria domibus vestris necessaria sumite et abite;
34 fratremque vestrum minimum adducite ad me, ut sciam quod non sitis
exploratores et istum, qui tenetur in vinculis, recipere possitis ac
deinceps peragrandi terram habeatis licentiam" . 35 His dictis, cum
frumenta effunderent, singuli reppererunt in ore saccorum ligatas
pecunias; exterritisque simul omnibus, 36 dixit pater Iacob: Absque
liberis me esse fecistis: Ioseph non est super, Simeon tenetur in
vinculis, et Beniamin auferetis. In me haec omnia mala reciderunt .
37 Cui respondit Ruben: Duos filios meos interfice, si non reduxero
illum tibi; trade illum in manu mea, et ego eum tibi restituam . 38
At ille: Non descendet, inquit, filius meus vobiscum. Frater mortuus
est, et ipse solus remansit; si quid ei adversi acciderit in via,
deducetis canos meos cum dolore ad inferos .
43 1 Interim fames omnem terram vehementer premebat; 2
consumptisque cibis, quos ex Aegypto detulerant, dixit Iacob ad filios
suos: Revertimini et emite nobis pauxillum escarum . 3 Respondit
Iudas: Denuntiavit nobis vir ille sub attestatione iurisiurandi dicens:
"Non videbitis faciem meam, nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis
vobiscum". 4 Si ergo vis eum mittere nobiscum, pergemus pariter et
ememus tibi necessaria; 5 sin autem non vis, non ibimus. Vir enim, ut
saepe diximus, denuntiavit nobis dicens: "Non videbitis faciem meam absque
fratre vestro minimo" . 6 Dixit eis Israel: Cur in meam hoc fecistis
miseriam, ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem? . 7 At illi
responderunt: Interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem: si
pater viveret, si haberemus fratrem; et nos respondimus ei consequenter
iuxta id, quod fuerat sciscitatus. Numquid scire poteramus quod dicturus
esset: "Adducite fratrem vestrum vobiscum?" . 8 Iudas quoque dixit
patri suo Israel: Mitte puerum mecum, ut proficiscamur et possimus
vivere, ne moriamur nos et tu et parvuli nostri. 9 Ego spondeo pro
puero; de manu mea require illum. Nisi reduxero et reddidero eum tibi, ero
peccati reus in te omni tempore. 10 Si non intercessisset dilatio, iam
vice altera venissemus . 11 Igitur Israel pater eorum dixit ad eos:
Si sic necesse est, facite, quod vultis; sumite de optimis terrae
fructibus in vasis vestris et deferte viro munera: modicum resinae et
mellis et tragacanthum et ladanum, pistacias terebinthi et amygdalas.
12 Pecuniam quoque duplicem ferte vobiscum et illam, quam invenistis
in sacculis, reportate, ne forte errore factum sit; 13 sed et fratrem
vestrum tollite et ite ad virum. 14 Deus autem meus omnipotens faciat
vobis eum placabilem, et remittat vobiscum fratrem vestrum, quem tenet, et
hunc Beniamin. Ego autem quasi orbatus absque liberis ero . 15
Tulerunt ergo viri munera et pecuniam duplicem et Beniamin descenderuntque
in Aegyptum; et steterunt coram Ioseph. 16 Quos cum ille vidisset et
Beniamin simul, praecepit dispensatori domus suae dicens: Introduc viros
domum et occide victimas et instrue convivium, quoniam mecum sunt
comesturi meridie . 17 Fecit ille, quod sibi fuerat imperatum, et
introduxit viros in domum Ioseph. 18 Ibique exterriti dixerunt mutuo:
Propter pecuniam, quam rettulimus prius in saccis nostris, introducti
sumus, ut irruant in nos et violenter subiciant servituti et nos et asinos
nostros . 19 Quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem
domus 20 locuti sunt: Oramus, domine, ut audias nos. Iam ante
descendimus, ut emeremus escas; 21 quibus emptis, cum venissemus ad
deversorium, aperuimus saccos nostros et invenimus pecuniam in ore
saccorum; quam nunc eodem pondere reportavimus. 22 Sed et aliud
attulimus argentum, ut emamus, quae nobis necessaria sunt. Non est in
nostra conscientia, quis posuerit argentum in marsupiis nostris . 23
At ille respondit: Pax vobiscum, nolite timere. Deus vester et Deus
patris vestri dedit vobis thesauros in saccis vestris; nam pecuniam, quam
dedistis mihi, probatam ego habeo . Eduxitque ad eos Simeon. 24 Et
introductis domum attulit aquam, et laverunt pedes suos; deditque pabulum
asinis eorum. 25 Illi vero parabant munera, donec ingrederetur Ioseph
meridie; audierant enim quod ibi comesturi essent panem. 26 Igitur
ingressus est Ioseph domum suam, obtuleruntque ei munera tenentes in
manibus suis; et adoraverunt proni in terram. 27 At ille, clementer
resalutatis eis, interrogavit eos dicens: Salvusne est pater vester
senex, de quo dixeratis mihi? Adhuc vivit? . 28 Qui responderunt:
Sospes est servus tuus pater noster, adhuc vivit . Et incurvati
adoraverunt eum. 29 Attollens autem Ioseph oculos vidit Beniamin
fratrem suum uterinum et ait: Iste est frater vester parvulus, de quo
dixeratis mihi? . Et rursum: Deus, inquit, misereatur tui, fili mi .
30 Festinavitque, quia commota fuerant viscera eius super fratre suo,
et erumpebant lacrimae; et introiens cubiculum flevit. 31 Rursumque,
lota facie, egressus continuit se et ait: Ponite panes . 32 Quibus
appositis, seorsum Ioseph et seorsum fratribus, Aegyptiis quoque, qui
vescebantur simul, seorsum illicitum est enim Aegyptiis comedere cum
Hebraeis, et profanum putant huiuscemodi convivium 33 sederunt
coram eo, primogenitus iuxta primogenita sua et minimus iuxta aetatem
suam. Et mirabantur nimis, 34 sumptis partibus, quas ab eo acceperant;
maiorque pars venit Beniamin, ita ut quinque partibus excederet.
Biberuntque et inebriati sunt cum eo.
44 1 Praecepit autem Ioseph dispensatori domus suae dicens:
Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere, et pone pecuniam
singulorum in summitate sacci. 2 Scyphum autem meum argenteum et
pretium, quod dedit tritici, pone in ore sacci iunioris . Factumque est
ita. 3 Et, orto mane, dimissi sunt cum asinis suis. 4 Iamque urbem
exierant et processerant paululum, tunc Ioseph, arcessito dispensatore
domus: Surge, inquit, et persequere viros; et apprehensis dicito: "Quare
reddidistis malum pro bono? Cur furati estis mihi scyphum argenteum? 5
Nonne ipse est, in quo bibit dominus meus et in quo augurari solet?
Pessimam rem fecistis!" . 6 Fecit ille, ut iusserat, et apprehensis
per ordinem locutus est. 7 Qui responderunt: Quare sic loquitur
dominus noster? Absit a servis tuis, ut tantum flagitii commiserimus.
8 Pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te
de terra Chanaan; et quomodo consequens est, ut furati simus de domo
domini tui aurum vel argentum? 9 Apud quemcumque fuerit inventum
servorum tuorum, quod quaeris, moriatur; et nos erimus servi domini nostri
. 10 Qui dixit eis: Fiat iuxta vestram sententiam: apud quemcumque
fuerit inventum, ipse sit servus meus; vos autem eritis innoxii . 11
Itaque festinato deponentes in terram saccos aperuerunt singuli. 12
Quos scrutatus incipiens a maiore usque ad minimum invenit scyphum in
sacco Beniamin. 13 At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum
asinis, reversi sunt in oppidum. 14 Et Iudas cum fratribus ingressus
est ad Ioseph necdum enim de loco abierat omnesque ante eum
pariter in terram corruerunt. 15 Quibus ille ait: Cur sic agere
voluistis? An ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia? .
16 Cui Iudas: Quid respondebimus, inquit, domino meo? Vel quid
loquemur aut iuste poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum
tuorum; en omnes servi sumus domini mei, et nos et apud quem inventus est
scyphus . 17 Respondit Ioseph: Absit a me, ut sic agam! Qui furatus
est scyphum, ipse sit servus meus; vos autem abite liberi ad patrem
vestrum . 18 Accedens autem propius Iudas confidenter ait: Oro,
domine mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris
famulo tuo; tu es enim sicut pharao! 19 Dominus meus interrogavit
prius servos suos: "Habetis patrem aut fratrem?". 20 Et nos
respondimus domino meo: "Est nobis pater senex et puer parvulus, qui in
senectute illius natus est, cuius uterinus frater mortuus est; et ipse
solus superest a matre sua, pater vero tenere diligit eum" . 21
Dixistique servis tuis: "Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super
illum". 22 Suggessimus domino meo: "Non potest puer relinquere patrem
suum; si enim illum dimiserit, morietur". 23 Et dixisti servis tuis:
"Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem
meam". 24 Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum,
narravimus ei omnia, quae locutus est dominus meus, 25 et dixit pater
noster: "Revertimini et emite nobis parum tritici". 26 Cui diximus:
"Ire non possumus. Si frater noster minimus descenderit nobiscum,
proficiscemur simul; alioquin, illo absente, non poterimus videre faciem
viri". 27 Ad quae servus tuus pater meus respondit: "Vos scitis quod
duos genuerit mihi uxor mea. 28 Egressus est unus a me, et dixi:
Bestia devoravit eum! Et hucusque non comparet. 29 Si tuleritis et
istum a facie mea, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos
cum maerore ad inferos". 30 Igitur, si intravero ad servum tuum patrem
meum, et puer defuerit cum anima illius ex huius anima pendeat
31 videritque eum non esse nobiscum, morietur; et deducent famuli tui
canos eius cum dolore ad inferos. 32 Servus tuus pro puero patri meo
spopondit: Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni
tempore. 33 Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini
mei, et puer ascendat cum fratribus suis. 34 Non enim possum redire ad
patrem meum, absente puero, ne calamitatis, quae oppressura est patrem
meum, testis assistam .
45 1 Non se poterat ultra cohibere Ioseph omnibus coram
astantibus, unde clamavit: Egredimini, cuncti, foras! . Et nemo aderat
cum eo, quando manifestavit se fratribus suis. 2 Elevavitque vocem cum
fletu, quam audierunt Aegyptii omnisque domus pharaonis. 3 Et dixit
Ioseph fratribus suis: Ego sum Ioseph! Adhuc pater meus vivit? . Nec
poterant respondere fratres nimio terrore perterriti. 4 Ad quos ille
clementer: Accedite, inquit, ad me . Et cum accessissent prope: Ego
sum, ait, Ioseph frater vester, quem vendidistis in Aegyptum. 5 Nolite
contristari, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his
regionibus. Pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum.
6 Biennium est enim quod coepit fames esse in terra, et adhuc quinque
anni restant, quibus nec arari poterit nec meti. 7 Praemisitque me
Deus, ut reservemini super terram, et servetur vita vestra in salvationem
magnam. 8 Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missus sum, qui
fecit me quasi patrem pharaonis et dominum universae domus eius ac
principem in omni terra Aegypti. 9 Festinate et ascendite ad patrem
meum et dicetis ei: "Haec mandat filius tuus Ioseph: Deus fecit me dominum
universae terrae Aegypti; descende ad me, ne moreris. 10 Et habitabis
in terra Gessen; erisque iuxta me tu et filii tui et filii filiorum
tuorum, oves tuae et armenta tua et universa, quae possides. 11 Ibique
te pascam adhuc enim quinque anni residui sunt famis ne et tu
pereas et domus tua et omnia, quae possides". 12 En oculi vestri et
oculi fratris mei Beniamin vident quia os meum est, quod loquitur ad vos.
13 Nuntiate patri meo universam gloriam meam in Aegypto et cuncta,
quae vidistis. Festinate et adducite eum ad me . 14 Cumque amplexatus
recidisset in collum Beniamin fratris sui, flevit, illo quoque similiter
flente, super collum eius. 15 Osculatusque est Ioseph omnes fratres
suos et ploravit super singulos. Post quae ausi sunt loqui ad eum. 16
Auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis: Venerunt
fratres Ioseph! . Et gavisus est pharao atque omnis familia eius. 17
Dixitque ad Ioseph, ut imperaret fratribus suis dicens: Onerantes
iumenta ite in terram Chanaan 18 et tollite inde patrem vestrum et
cognationem et venite ad me; et ego dabo vobis omnia bona Aegypti, ut
comedatis medullam terrae. 19 Praecipe etiam: tollite plaustra de
terra Aegypti ad subvectionem parvulorum vestrorum ac coniugum et tollite
patrem vestrum et properate quantocius venientes. 20 Nec doleatis
super supellectilem vestram, quia omnes opes Aegypti vestrae erunt
. 21 Feceruntque filii Israel, ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit
Ioseph plaustra secundum pharaonis imperium et cibaria in itinere. 22
Singulis quoque proferri iussit vestimentum mutatorium; Beniamin vero
dedit trecentos argenteos cum quinque 23 vestimentis mutatoriis. Patri
suo misit similiter asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis
Aegypti, et totidem asinas triticum et panem et cibum pro itinere
portantes. 24 Dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait: Ne
irascamini in via! . 25 Qui ascendentes ex Aegypto venerunt in terram
Chanaan ad patrem suum Iacob 26 et nuntiaverunt ei dicentes: Ioseph
vivit et ipse dominatur in omni terra Aegypti! . At cor eius frigidum
mansit; non enim credebat eis. 27 Tunc referebant omnia verba Ioseph,
quae dixerat eis. Cumque vidisset plaustra et universa, quae miserat ad
adducendum eum, revixit spiritus eius, 28 et ait: Sufficit mihi, si
adhuc Ioseph filius meus vivit. Vadam et videbo illum, antequam moriar
.
46 1 Profectusque Israel cum omnibus, quae habebat, venit Bersabee
et, mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac, 2 audivit eum per
visionem noctis vocantem se: Iacob, Iacob! . Cui respondit: Ecce
adsum! . 3 Ait illi: Ego sum Deus, Deus patris tui. Noli timere
descendere in Aegyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi. 4 Ego
descendam tecum illuc et ego inde adducam te revertentem; Ioseph quoque
ponet manus suas super oculos tuos . 5 Surrexit igitur Iacob a
Bersabee, tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in
plaustris, quae miserat pharao ad portandum senem, 6 sumpserunt quoque
omnia, quae possederant in terra Chanaan; veneruntque in Aegyptum Iacob et
omne semen eius, 7 filii eius et nepotes, filiae et cuncta simul
progenies. 8 Haec sunt autem nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt
in Aegyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben. 9 Filii
Ruben: Henoch et Phallu et Hesron et Charmi. 10 Filii Simeon: Iamuel et
Iamin et Ahod et Iachin et Sohar et Saul filius Chananitidis. 11 Filii
Levi: Gerson et Caath et Merari. 12 Filii Iudae: Her et Onan et Sela et
Phares et Zara. Mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique
sunt filii Phares: Esrom et Hamul. 13 Filii Issachar: Thola et Phua et
Iasub et Semron. 14 Filii Zabulon: Sared et Elon et Iahelel. 15 Hi
filii Liae, quos genuit in Paddanaram, cum Dina filia sua. Omnes animae
filiorum eius et filiarum triginta tres. 16 Filii Gad: Sephon et Haggi,
Suni et Esebon, Heri et Arodi et Areli. 17 Filii Aser: Iemna et lesua
et Isui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria: Heber et
Melchiel. 18 Hi filii Zelphae, quam dedit Laban Liae filiae suae; et
hos genuit Iacob: sedecim animas. 19 Filii Rachel uxoris Iacob: Ioseph
et Beniamin. 20 Natique sunt Ioseph filii in terra Aegypti, quos
genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos: Manasses et
Ephraim. 21 Filii Beniamin: Bela et Bochor et Asbel, Gera et Naaman et
Echi et Ros, Mophim et Huphim et Ared. 22 Hi filii Rachel, quos genuit
Iacob: omnes animae quattuordecim. 23 Filii Dan: Husim. 24 Filii
Nephthali: Iasiel et Guni et Ieser et Sellem. 25 Hi filii Bilhae, quam
dedit Laban Racheli filiae suae; et hos genuit Iacob: omnes animae
septem. 26 Cunctae animae, quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum et
egressae de femore illius, absque uxoribus filiorum eius, sexaginta sex.
27 Filii autem Ioseph, qui nati sunt ei in terra Aegypti, animae duae.
Omnes animae domus Iacob, quae ingressae sunt in Aegyptum, fuere
septuaginta. 28 Misit autem Iudam ante se ad Ioseph, ut nuntiaret et
occurreret in Gessen. 29 Et venerunt in terram Gessen. Iunctoque
Ioseph curru suo, ascendit obviam patri suo in Gessen; vidensque eum
irruit super collum eius et inter amplexus diu flevit. 30 Dixitque
Israel ad Ioseph: Iam laetus moriar, quia vidi faciem tuam et
superstitem te relinquo . 31 Et ille locutus est ad fratres suos et ad
omnem domum patris sui: Ascendam et nuntiabo pharaoni dicamque ei:
Fratres mei et domus patris mei, qui erant in terra Chanaan, venerunt ad
me. 32 Et sunt viri pastores ovium curamque habent alendorum gregum;
pecora sua et armenta et omnia, quae habere potuerunt, adduxerunt secum.
33 Cumque vocaverit vos et dixerit: "Quod est opus vestrum?". 34
Respondebitis: "Viri pastores sumus servi tui ab infantia nostra usque in
praesens et nos et patres nostri". Haec autem dicetis, ut habitare
possitis in terra Gessen, quia detestantur Aegyptii omnes pastores ovium
.
47 1 Ingressus ergo Ioseph nun tiavit pharaoni dicens: Pater
meus et fratres, oves eorum et armenta et cuncta, quae possident, venerunt
de terra Chanaan; et ecce consistunt in terra Gessen . 2 Ex omnibus
fratribus suis quinque viros statuit coram rege, 3 quos ille
interrogavit: Quid habetis operis? . Responderunt: Pastores ovium
sumus servi tui et nos et patres nostri . 4 Dixeruntque ad pharaonem:
Ad peregrinandum in terra venimus, quoniam non est herba gregibus
servorum tuorum, ingravescente fame, in terra Chanaan petimusque, ut esse
nos iubeas servos tuos in terra Gessen . 5 Dixit itaque rex ad Ioseph:
Pater tuus et fratres tui venerunt ad te. 6 Terra Aegypti in
conspectu tuo est; in optimo loco fac eos habitare et trade eis terram
Gessen. Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos
magistros pecorum meorum . 7 Post haec introduxit Ioseph patrem suum
ad regem et statuit eum coram eo, qui benedicens illi 8 et
interrogatus ab eo: Quot sunt dies annorum vitae tuae? , 9
respondit: Dies peregrinationis meae centum triginta annorum sunt, parvi
et mali; et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum, quibus
peregrinati sunt . 10 Et benedicto rege, egressus est foras. 11
Ioseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Aegypto in
optimo terrae loco, in terra Ramesses, ut praeceperat pharao; 12 et
alebat eos omnemque domum patris sui praebens cibaria singulis. 13 In
tota terra panis deerat, et oppresserat fames terram valde, defecitque
terra Aegypti et terra Chanaan prae fame. 14 E quibus omnem pecuniam
congregavit pro venditione frumenti et intulit eam in aerarium
regis. 15 Cumque defecisset emptoribus pretium, venit cuncta Aegyptus
ad Ioseph dicens: Da nobis panes! Quare morimur coram te, deficiente
pecunia? . 16 Quibus ille respondit: Adducite pecora vestra, et
dabo vobis pro eis cibos, si pretium non habetis . 17 Quae cum
adduxissent, dedit eis alimenta pro equis et ovibus et bobus et asinis;
sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum. 18 Venerunt
quoque anno secundo et dixerunt ei: Non celamus dominum nostrum quod,
deficiente pecunia, pecora transierunt ad dominum nostrum; nec clam te est
quod absque corporibus et terra nihil habeamus. 19 Cur ergo moriemur,
te vidente, et nos et terra nostra? Eme nos et terram nostram in
servitutem regiam et praebe semina, ne, pereunte cultore, redigatur terra
in solitudinem . 20 Emit igitur Ioseph omnem terram Aegypti,
vendentibus singulis possessiones suas prae magnitudine famis. Subiecitque
eam pharaoni 21 et cunctos populos eius redegit ei in servitutem, a
novissimis terminis Aegypti usque ad extremos fines eius. 22 Terram
autem sacerdotum non emit, qui cibariis a rege statutis fruebantur, et
idcirco non sunt compulsi vendere possessiones suas. 23 Dixit ergo
Ioseph ad populos: En, ut cernitis, et vos et terram vestram pharao
possidet; accipite semina et serite agros, 24 ut fruges habere
possitis. Quintam partem regi dabitis; quattuor reliquas permitto vobis in
sementem et in cibum familiis et liberis vestris . 25 Qui
responderunt: Tu salvasti nos! Respiciat nos tantum dominus noster, et
laeti serviemus regi . 26 Ex eo tempore usque in praesentem diem in
universa terra Aegypti regibus quinta pars solvitur; et factum est a
Ioseph in legem absque terra sacerdotali, quae libera ab hac condicione
est. 27 Habitavit ergo Israel in Aegypto, id est in terra Gessen, et
possedit eam; auctusque est et multiplicatus nimis. 28 Et vixit Iacob
in terra Aegypti decem et septem annis; factique sunt omnes dies vitae
illius centum quadraginta septem annorum. 29 Cumque appropinquare
cerneret diem mortis suae, vocavit filium suum Ioseph et dixit ad eum:
Si inveni gratiam in conspectu tuo, pone manum tuam sub femore meo et
facies mihi misericordiam et veritatem, ut non sepelias me in Aegypto,
30 sed dormiam cum patribus meis, et auferas me de terra hac condasque
in sepulcro maiorum meorum . Cui respondit Ioseph: Ego faciam, quod
iussisti . 31 Et ille: Iura ergo, inquit, mihi! . Quo iurante,
adoravit Israel conversus ad lectuli caput.
48 1 His ita transactis, nuntiatum est Ioseph quod aegrotaret
pater suus. Et assumpsit secum duos filios Manasse et Ephraim. 2
Dictumque est seni: Ecce filius tuus Ioseph venit ad te . Qui
confortatus sedit in lectulo 3 et ingresso ad se ait: Deus
omnipotens apparuit mihi in Luza, quae est in terra Chanaan, benedixitque
mihi 4 et ait: "Ego te augebo et multiplicabo et faciam te in
multitudinem populorum; daboque tibi terram hanc et semini tuo post te in
possessionem sempiternam". 5 Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in
terra Aegypti, antequam huc venirem ad te, mei erunt: Ephraim et Manasses
sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi. 6 Reliquos autem, quos
genueris post eos, tui erunt et nomine fratrum suorum vocabuntur in
possessionibus suis. 7 Mihi enim, quando veniebam de Paddanaram,
mortua est Rachel mater tua in terra Chanaan in ipso itinere, cum adhuc
esset spatium aliquod usque ad Ephratham, et sepelivi eam iuxta viam
Ephrathae, quae alio nomine appellatur Bethlehem . 8 Videns autem
filios eius dixit ad eum: Qui sunt isti? . 9 Respondit: Filii mei
sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco . Adduc, inquit, eos ad me, ut
benedicam illis! . 10 Oculi enim Israel caligabant prae nimia
senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se deosculatus et
circumplexus eos 11 dixit ad filium suum: Non sum fraudatus aspectu
tuo; insuper ostendit mihi Deus semen tuum . 12 Cumque tulisset eos
Ioseph de gremio patris, adoravit pronus in terram. 13 Et posuit
Ephraim ad dexteram suam, id est ad sinistram Israel, Manassen vero in
sinistra sua, ad dexteram scilicet patris; applicuitque ambos ad eum.
14 Qui extendens manum dexteram, posuit super caput Ephraim minoris
fratris, sinistram autem super caput Manasse, qui maior natu erat,
commutans manus. 15 Benedixitque Iacob Ioseph et ait: Deus, in
cuius conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac, Deus, qui
pascit me ab adulescentia mea usque in praesentem diem, 16 Angelus,
qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis! Et invocetur
super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et
Isaac, et crescant in multitudinem super terram! . 17 Videns
autem Ioseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim,
graviter accepit et apprehensam manum patris levare conatus est de capite
Ephraim et transferre super caput Manasse. 18 Dixitque ad patrem:
Non ita convenit, pater, quia hic est primogenitus; pone dexteram tuam
super caput eius! . 19 Qui renuens ait: Scio, fili mi, scio; et
iste quidem erit in populos et multiplicabitur, sed frater eius minor
maior erit illo, et semen illius crescet in plenitudinem gentium . 20
Benedixitque eis in die illo dicens: In te benedicet Israel atque
dicet: "Faciat te Deus sicut Ephraim et sicut Manasse!"
. Constituitque Ephraim ante Manassen. 21 Et ait ad Ioseph filium
suum: En ego morior, et erit Deus vobiscum reducetque vos ad terram
patrum vestrorum. 22 Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli
de manu Amorraei in gladio et arcu meo .
49 1 Vocavit autem Iacob filios suos et ait eis: Congrega mini,
ut annuntiem, quae ventura sunt vobis in diebus novissimis. 2
Congregamini et audite, filii Iacob, audite Israel patrem vestrum! 3
Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea et principium roboris
mei; prior in dignitate, maior in robore! 4 Ebulliens sicut aqua non
excellas, quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum
meum. 5 Simeon et Levi fratres, vasa violentiae arma eorum. 6 In
consilium eorum ne veniat anima mea, et in coetu illorum non sit gloria
mea; quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua
subnervaverunt tauros. 7 Maledictus furor eorum, quia pertinax, et
indignatio eorum, quia dura! Dividam eos in Iacob et dispergam eos
in Israel. 8 Iuda, te laudabunt fratres tui; manus tua in cervicibus
inimicorum tuorum; adorabunt te filii patris tui. 9 Catulus leonis
Iuda: a praeda, fili mi, ascendisti; requiescens accubuit ut
leo et quasi leaena; quis suscitabit eum? 10 Non auferetur sceptrum
de Iuda et baculus ducis de pedibus eius, donec veniat ille, cuius
est, et cui erit oboedientia gentium; 11 ligans ad vineam pullum
suum et ad vitem filium asinae suae, lavabit in vino stolam
suam et in sanguine uvae pallium suum; 12 nigriores sunt oculi eius
vino et dentes eius lacte candidiores. 13 Zabulon in litore maris
habitabit et in statione navium, pertingens usque ad Sidonem. 14
Issachar asinus fortis, accubans inter caulas 15 vidit requiem quod
esset bona, et terram quod optima; et supposuit umerum suum ad
portandum factusque est tributis serviens. 16 Dan iudicabit populum
suum sicut una tribuum Israel. 17 Fiat Dan coluber in
via, cerastes in semita, mordens calcanea equi, ut cadat ascensor
eius retro. 18 Salutare tuum exspectabo, Domine! 19 Gad, latrones
aggredientur eum, ipse autem aggredietur calcaneum eorum. 20 Aser,
pinguis panis eius, et praebebit delicias regales. 21 Nephthali
cerva emissa, dans cornua pulchra. 22 Arbor fructifera
Ioseph, arbor fructifera super fontem: rami transcendunt
murum. 23 Sed exasperaverunt eum et iurgati sunt, et adversati sunt
illi habentes iacula. 24 Et confractus est arcus eorum, et dissoluti
sunt nervi brachiorum eorum per manus Potentis Iacob, per nomen
Pastoris, Lapidis Israel. 25 Deus patris tui erit adiutor tuus, et
Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli
desuper, benedictionibus abyssi iacentis deorsum, benedictionibus
uberum et vulvae. 26 Benedictiones patris tui confortatae sunt super
benedictiones montium aeternorum, desiderium collium
antiquorum; fiant in capite Ioseph et in vertice nazaraei inter
fratres suos. 27 Beniamin lupus rapax; mane comedet praedam et
vespere dividet spolia . 28 Omnes hi in tribubus Israel duodecim. Haec
locutus est eis pater suus benedixitque singulis benedictionibus
propriis. 29 Et praecepit eis dicens: Ego congregor ad populum meum;
sepelite me cum patribus meis in spelunca Machpela, quae est in agro
Ephron Hetthaei 30 contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham
cum agro ab Ephron Hetthaeo in possessionem sepulcri; 31 ibi
sepelierunt eum et Saram uxorem eius, ibi sepultus est Isaac cum Rebecca
coniuge sua, ibi et Lia condita iacet . 32 Finitisque mandatis, quibus
filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum et obiit;
appositusque est ad populum suum.
50 1 Ioseph ruit super faciem patris flens et deosculans eum.
2 Praecepitque servis suis medicis, ut aromatibus condirent patrem.
3 Quibus iussa explentibus, transierunt quadraginta dies; iste quippe
mos erat cadaverum conditorum. Flevitque eum Aegyptus septuaginta
diebus. 4 Et, expleto planctus tempore, locutus est Ioseph ad familiam
pharaonis: Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus
pharaonis, 5 eo quod pater meus adiuraverit me dicens: "En morior; in
sepulcro meo, quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me"; ascendam nunc
et sepeliam patrem meum ac revertar . 6 Dixitque ei pharao: Ascende
et sepeli patrem tuum, sicut adiuratus es . 7 Quo ascendente, ierunt
cum eo omnes servi pharaonis, senes domus eius cunctique maiores natu
terrae Aegypti, 8 domus Ioseph cum fratribus suis, absque parvulis et
gregibus atque armentis, quae dereliquerant in terra Gessen. 9 Habuit
quoque in comitatu currus et equites; et facta est turba non modica.
10 Veneruntque ad Gorenatad (id est Aream rhamni), quae sita est trans
Iordanem; ubi celebrantes exsequias planctu magno atque vehementi
impleverunt septem dies. 11 Quod cum vidissent habitatores terrae
Chanaan, dixerunt: Planctus magnus est iste Aegyptiis ; et idcirco
vocatum est nomen loci illius Abelmesraim (id est Planctus Aegypti). 12
Fecerunt ergo filii Iacob, sicut praeceperat eis; 13 et portantes eum
in terram Chanaan sepelierunt eum in spelunca Machpela, quam emerat
Abraham cum agro in possessionem sepulcri ab Ephron Hetthaeo contra faciem
Mambre. 14 Reversusque est Ioseph in Aegyptum cum fratribus suis et
omni comitatu, sepulto patre. 15 Quo mortuo, timentes fratres eius et
mutuo colloquentes: Ne forte memor sit iniuriae, quam passus est, et
reddat nobis omne malum, quod fecimus , 16 mandaverunt ei dicentes:
Pater tuus praecepit nobis, antequam moreretur, 17 ut haec tibi verbis
illius diceremus: "Obsecro, ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et
peccati atque malitiae, quam exercuerunt in te". Nos quoque oramus, ut
servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc . Quibus auditis, flevit
Ioseph. 18 Veneruntque ad eum fratres sui et proni coram eo dixerunt:
Servi tui sumus . 19 Quibus ille respondit: Nolite timere. Num
Dei possumus resistere voluntati? 20 Vos cogitastis de me malum; sed
Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in praesentiarum
cernitis, et salvos faceret multos populos. 21 Nolite timere: ego
pascam vos et parvulos vestros . Consolatusque est eos et blande ac
leniter est locutus. 22 Et habitavit in Aegypto cum omni domo patris
sui; vixitque centum decem annis 23 et vidit Ephraim filios usque ad
tertiam generationem; filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in
genibus Ioseph. 24 Quibus transactis, locutus est fratribus suis:
Post mortem meam Deus visitabit vos et ascendere vos faciet de terra ista
ad terram, quam iuravit Abraham, Isaac et Iacob . 25 Cumque
adiurasset eos atque dixisset: Deus visitabit vos; asportate ossa mea
vobiscum de loco isto , 26 mortuus est, expletis centum decem vitae
suae annis. Et conditus aromatibus repositus est in loculo in
Aegypto.
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
|